Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLIV Item de poena cuiusdam matronae de Veldenze, quae de imagine sanctae Mariae stulte loquebatur.

In capella castri Veldenze3161 quaedam vetus imago est beatae Virginis, in sinu tenens filium, non quidem per opus bene formata, sed multa virtute dotata. Matrona quaedam eiusdem castri, quod situm est in Dioecesi Treverensi, die quadam in capella stans, ipsamque yconam respiciens, et sculpturae indignans, ait: Ut quid hic stat vetus haec rumbula3162? Beata vero Maria mater misericordiae, feminam stultiloquam non ut arbitror apud filium accusans, sed poenam pro culpa futuram alteri cuidam matronae praedicens, ait: Quia domina illa, nomine eam designans, vocavit me veterem rumbulam, semper misera erit quoad vivet. Post paucos dies ab omnibus suis bonis mobilibus et immobilibus a filio proprio eiecta, miserabiliter satis usque hodie mendicat, poenam luens stultiloquii. Ecce sic beata Virgo diligentes se diligit et honorat, et3163 contemnentes se punit et humiliat.
NOVICIUS: Si -[f° 63]- sacras imagines contemnentes tantam3164 incurrunt poenam, puto quod venerantes illas magnam mereantur gratiam.
MONACHUS: Hoc in sequentibus plenius agnosces3165.

Notes:
  • 3161 Veldenz iuxta Berncastel ad Mosellam.
  • 3162 rumbula vocabulum est formatum ex Germanico Rümpel, cuius collectivum, Gerümpel, designat quod Latini vocant scruta.
  • 3163 et add ACD.
  • 3164 A in tantam.
  • 3165 BP cognosces.
Indexed exemplum: TE018868
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para