Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM XLV De alia matrona, quae filiam a lupo raptam, per eandem imaginem recepit.

In praedicto castro matrona quaedam habitat honesta ac devota, nomine Jutta. Haec est illa cui beata Virgo verba opprobriosa3166 in suam yconam prolata, conquesta est. Et merito. Summo enim honore eandem imaginem veneratur, salutationes, orationes, multasque venias coram illa faciens. Tempore quodam cum filiam parvulam in villam proximam nutriendam tradidisset, et infantula iam triennis in area luderet, lupus ludentem quibusdam aspicientibus illam3167 per gulam rapuit, raptamque in dorsum suum mittens, silvas vicinas petivit. Quem aliqui cum clamore insecuti, sine ereptione puellulae tristes sunt reversi. Ex quibus unus in castrum cucurrit, et matri in mensa sedenti raptum filiae nuncians ait: Domina, lupus comedit filiam vestram. Cui illa turbata nimis respondit: Certe lupus non comedit filiam meam. Mox tamen mensa amota surrexit, et in multa cordis amaritudine capellam intrans, imaginem Salvatoris de sinu matris evulsit, stansque contra illam cum multis lacrimis in haec verba prorupit: Domina, nunquam rehabebitis puerum vestrum, nisi mihi incolumem restituatis puerum meum. Mira humilitas Reginae coeli. Quasi timeret carere filio suo, si mulier non rehaberet filiam suam3168, lupo protinus imperavit, et ille puellam dimisit. Insecuti plures de villa lupi vestigia, cum puellae reliquias ad tumulandum quaererent, iuxta quoddam frutectum illam deambulantem repererunt3169. Cui cum dicerent, unde venis bona filia? respondit illa: Mummart momordit me. Vestigia enim dentium lupi in gutture eius cuti3170 superficie tenus incisa apparuerunt, in testimonium tanti miraculi adhuc3171 reservata. Tunc filiam ad matrem ducentes, mox ut illam sanam vidit, effecta laetissima cum gratiarum actione -[f° 64]- ad imaginem sacram cucurrit3172, et puerum sinui eius restitueras ait: Quia restituisti mihi filiam meam, en tibi restituo filium tuum. Haec mihi relata sunt a saepedicto Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae, qui puellam vidit, et a matris ore quae dicta sunt audivit. Cum adhuc Prior esset in Hemmenrode, et firmum haberet propositum resignare Prioratus officium, praedicta matrona ab Abbate eius domino Eustachio quem hospitio receperat, ut sibi eum transmitteret petivit, et obtinuit. Quem ante imaginem Dei Genitricis ducens, ne officium suum resignaret admonuit3173. Deo, inquit, non placet, si resignaveritis. Cui cum ille diceret, unde hoc nostis? respondit illa: Nemo mihi hoc revelavit, nisi Domina ista, digito imaginem ostendens3174. Multa siquidem eidem devotae feminae per sacram illam imaginem revelantur, plurima per illam beneficia consequitur.
NOVICIUS: Nescivi hactenus tantas esse consolationes in imaginibus sanctorum:
MONACHUS: Multas sancti in suis et per suas imagines virtutes operantur, maxime in illis locis ubi venerantur3175. Numquid non recordaris iuvenis apostatae iuxta Floreffiam, qui per imaginem beatae Virginis consecutus est indulgentiam; similiter et sanctimonialis, quae ab eius imagine alapha suscepta periculosam evasit tentationem?
NOVICIUS: Utriusque bene memini, primi videlicet miraculi in distinctione secunda capitulo duodecimo, et secundi in distinctione praesenti capitulo tricesimo tertio; et stupor invadit me, cum in lignis audio vocem ad loquendum, manus ad feriendum, corporis incurvationem, erectionem, sessionem, et reliquos motus vitales. Magis haec3176 admiror, quant loquelam azinae contra Balaam3177. Illa enim animam habebat motabilem3178; in lignis, lapidibus, sive metallis, nullus spiritus est.
MONACHUS: Divinus spiritus in omni creatura est per essentiam et per potentiam, cui nihil impossibile est, nihil miraculosum, qui ad honorem sanctorum suorum haec et his3179 similia quotidie operatur. De imagine vero beatae Virginis referam tibi quandam visionem mirificam, quae ante hoc triennium facta est.

-[f° 65]-
Notes:
  • 3166 ACDP probrosa.
  • 3167 illam om B.
  • 3168 suam add BC.
  • 3169 BD invenerunt.
  • 3170 ABDP cute.
  • 3171 libri ad hoc.
  • 3172 B recurrit.
  • 3173 B amovit.
  • 3174 B digito eam demonstrans.
  • 3175 B ubi honorantur, et hoc propter personas a quibus honorantur.
  • 3176 C hoc.
  • 3177 Numer. 22.
  • 3178 B mortalem.
  • 3179 ABDP huiusmodi.
Indexed exemplum: TE018869, TE018870
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para