Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM L De monacho, quem sancta Maria deosculabatur ante mortem.

In domo quadam Hispaniae ordinis nostri, quae3216 Pumerane vocatur, duo adolescentes sunt conversi, et tam laudabiliter in ea3217 conversati, ut vita illorum aliis esset3218 in exemplum. Ex quibus unus in obsequio beatae Virginis ita fervens exstitit ac devotus, ita in horis eius decantandis morosus et intentus, ut non solum in singulis versibus, sed etiam in singulis verbis memoriam ipsius haberet, sicque horam horae cum maximis laboribus pene continuaret. Qui cum annos decem et septem fecisset in ordine, graviter infirmatus est, et ministravit ei socius suus ex licentia Prioris. Sciens eum virum sanctum, et in servitio Dei Genitricis devotissimum, ut aliquid sibi diceret ad aedificationem, intuitu mutuae caritatis flagitavit. Cui cum ille nihil negare posset nec vellet, respondit: Heri Domina nostra visitavit me, et quia die septimo, ad Dominum sim3219 migraturus, praedixit. Et adiecit: Quia prae cunctis mortalibus mihi intentius servivisti, et ego tibi faciam quod nondum alicui feci. Collumque meum brachiis suis stringens, dedit mihi osculum.
NOVICIUS: Hic legentibus oriri potest scrupulus, quia superius dictum est capitulo tricesimo secundo, quod militi tentato osculum dederit.
MONACHUS: Visio ista illam tempore praecessit. Cum autem agonizaret die et hora praedicta vir beatus, Prior dormiens, cellam in qua iacebat, turbam candidatorum introire vidit, qui se propter animam illius deducendam advenisse dicebant. Statimque ad percussionem tabulae excitatus, surrexit et accurrit, et quia coelestis esset exercitus, a quibus devotus Genitricis Dei famulus foret -[f° 71]- deducendus, minime dubitavit. Haec3220 dominus Arnoldus Abbas Cisterciensis Treveri positus, multis recitavit, dicens, veraciter in domo in qua prius Abbas fuerat gestum.

Notes:
  • 3216 ABDP quod.
  • 3217 in ea om BC.
  • 3218 BP esset aliis.
  • 3219 B essem, AP sum.
  • 3220 C hoc.
Indexed exemplum: TE018876
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para