Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LIII Item de sanctimoniali, cui morienti apparuit.

Simile contigit Coloniae in ecclesia sancti Mauritii. Cum quaedam sanctimonialis bonae vitae in extremis ibidem laboraret, et sorores morientem circumstarent, illa serenata facie subridendo, cunctis audientibus in haec verba prorupit: Beneveniat dulcissima Domina mea, beneveniat. Sicque repressis labiis exspiravit. Multum enim illam diligebat. Unde et in hora illa terribili dilectam videre meruit, visam salutare, atque per eam et cum ea coelestem thalamum intrare.
NOVICIUS: Spero quod daemones, qui etiam viris sanctissimis in exitu nimis sunt importuni, in praesentia tantae maiestatis subsistere non possunt3236.
MONACHUS: Hoc tibi ostendere volo per3237 exemplum.

Notes:
  • 3236 B nullo modo possint.
  • 3237 B per sequens.
Indexed exemplum: TE018881
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para