Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM LVI De Konone cruce signato, quem sancta Maria morientem consolata est.

Civis quidam de Tulpeto, vir honestus, Kono nomine, in hac extrema expeditione signatus, cum aliis peregrinis ad mare usque pervenit. Ibi graviter infirmatus, cum moriturus esset, coepit mirabiliter iocundari. Requirentibus sociis3243 de causa laetitiae, respondit: Quare non gaudeam? Ecce Domina nostra sancta Maria hic praesens est, et haec mihi dixit : Kono, quia reliquisti uxorem, filios et omnia tua propter honorem filii mei, periculis te exponens, ego bene et plene tibi retribuam. Qui statim exclamavit: En video coelum apertum, et in eo sedem mihi praeparatam, ad quam celerius sum ascensurus. Moxque sacro oleo postulans se inungi, et viatico Dominici corporis muniri, hominem peregre deposuit, et sicut verus peregrinus, in coelesti patria laboris sui praemium suscepit.
NOVICIUS: Non miror si homo iste iustus vel potius per crucis signationem iustificatus, tam mirifica vidit, et -[f° 76]- promeruit ; sed si nosti, dic unde mirer.
MONACHUS: Duo tibi dicam exempla divinae pietatis, eiusque Genitricis, quae te non solum in admirationem, imo etiam in stuporem merito convertant.

Notes:
  • 3243 B requisitus a sociis.
Indexed exemplum: TE018884
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para