Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO SEPTIMA. DE SANCTA MARIA

CAPITULUM VI De domino Innocentio Papa, quem sancta Maria corripuit per Renerium, cum in ordinem Cisterciensem exactiones facere conaretur.

Tempore illo quo Baldewinus Comes Flandriae cum cruce signatis Constantinopolim expugnavit, dominus Papa Innocentius ordini2844 litteris suis mandaverat, ut quadragesimam partem omnium rerum suarum mobillum in succursum terrae sanctae transmitteret. Ordo vero praevilegiis2845 sibi ab eius antecessoribus indultis innitens, ne libertatem concessam vertere videretur in servitutem, tam gravi exactioni2846 subiacere non acquievit. Unde Innocentius furens in tantum ordini -[f° 8]- indignabatur, ut dignitatibus saecularibus indulgere proponeret, quatenus possessiones ordinis sibi usurparent. In proximo vero generali Capitulo Abbates, qui confluxerant, spem suam in beata Dei Genitrice, quae ordinis patrona est et advocata, ponentes, scientes sententiam male conceptam eius precibus2847 facile posse revocari, speciales pro eadem necessitate usque ad proximum Capitulum orationes iniunxerunt, hoc etiam adiicientes, ut a capite Quadragesimae nudis pedibus de Capitula exeuntes, septem psalmos cum letania decantarent. Quod et fecimus. Interim beata Dei Genitrix viro cuidam religioso, nomine Renerio, iam dicti Innocentii confessori, apparens, in haec verba eidem mandavit: Tu ordinem Cisterciensem, cuius advocata sum ego, destruere conaris, sed non praevalebis. Et nisi citius de tuo malo proposito resipiscas, ego te et omnem potestatem tuam conteram. Huiusmodi nuncio domines Innocentius audito, sciens Renerium virum esse sanctum ac veracem, timuit, in tantum de concepto peccato poenitens, ut ordinis praevilegia rohoraret, hoc adiiciens, ut primo omnium negotia ordinis in curia expedirentur. Quam indulgentiam cum tam sua bulla, quam omnium Cardinalium subscriptionibus confirmaret, et unus tantum nigri ordinis Cardinalis contradiceret, ita in illum exarsit, ut statim eum amovere minaretur. Cumque in proximo Capitulo patribus nostris haec innotuissent, Christum eiusque Genitricem de tam inopinata mutatione2848 glorificantes, orationes iniunctas cum gratiarum actione dimiserunt.
NOVICIUS: Non miror, si advocatiam suam tam potens Regina defendit.
MONACHUS: Verum dicis. Licet enim mater sit misericordiae, non tamen obliviscitur circa immisericordes vindictae.

Notes:
  • 2844 C ordini nostro.
  • 2845 ADP privilegiis.
  • 2846 AD exactione.
  • 2847 DR add et meritis.
  • 2848 P immutatione. Conf. II, 18.
Indexed exemplum: TE018753, TE018752
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para