Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM I Ratio quare in octava distinctione de diversis visionibus tractetur.

MIRARI poteris, quare distinctionem diversarum visionum ad octavum distulerim locum. Non absque ratione et causa sacramenti noveris hoc factum. Sicut enim Christus in Evangelio3269 scalam composuit ex octo beatitudinibus, per quam coelos conscendere possit omnis Christianus, ita in hac distinctione scala erigenda est ex totidem ordinibus, per quam humanae visioni condescendat coelestis exercitus. Duo latera huius scalae duo sunt genera visionum, corporalis scilicet et spiritualis, ita tamen, ut per spiritualem omnis visio intelligatur, in qua solus spiritus operatur.
NOVICIUS: Quae est visio corporalis?
MONACHUS: Cum aliqua Dei dono corporaliter videntur, et per illa aliquid significatur3270, ut sicut legitur3271 Heliseus vidit currus igneos in raptu Heliae, et Rex Balthazar articulos manus scribentis in pariete3272. Hac visione saepe angeli, nec non et animae sanctorum in subiectis corporibus a mortalibus oculis corporeis contemplantur, ut postea dicetur sub exemplis.
NOVICIUS: Quae est visio spiritualis? -[f° 81]-
MONACHUS: Quae fit per imagines sine corporibus, ut fieri solet in extasi et in somnis. Sub hac comprehendamus et visionem intellectualem, licet multum ab ea differat. Quam quidam dicunt esse triplicem, aenigmaticam scilicet quam habent viatores, praesentariam qua utuntur cives3273, et mediastinam quam habuerunt Adam et Eva in paradiso.
NOVICIUS: Quid est visio intellectualis?
MONACHUS: Visio intellectualis sive mentalis est, quando nec corpora nec imagines rerum videntur, sed in incorporeis substantiis intuitus mentis mira Dei figitur potentia. In supremo gradu huius scalae locemus Christum, qui Deus est et homo, caput et origo sanctorum omnium; in secundo gradu descendendo, ordinem Angelorum; in tertio gradu ordinem Patriarcharum atque Prophetarum; in quarto gradu ordinem Apostolorum; in quinto gradu ordinem Martyrum; in sexto gradu ordinem Confessorum; in septimo gradu ordinem Virginum, Viduarum et Continentium; in octavo gradu visionem quarumlibet rerum miraculose apparentium.
NOVICIUS: Quali modo sive in qualibus formis coelestes spiritus, utrum sint angeli seu humani, mortalibus se videndos3274 exhibeant, magis exemplis quam sententiis scire desidero, praemissa tamen prius visione Dei ac Salvatoris nostri Jesu Christi.
MONACHUS: Invoca mecum Spiritum sanctum, qui ab ipso procedit, de cuius etiam apparitione mirabili aliquid dicere propono, ut hoc quod postulas, digne valeam adimplere. Licet indivisa sint opera sanctae Trinitatis, et Patri Filius, atque utrique Spiritus sanctus credatur consubstantialis, nunquam tamen in subiecta creatura Pater mortalibus apparuisse reperitur, quod de Filio et Spiritu sancto dici non potest. Duas siquidem in Christi persona naturas confitemur, divinam et humanam. Secundum illam, lucem habitat inaccessibilem, in qua nemo eum vidit unquam3275 . Secundum istam, humanam scilicet, in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Visus est enim ante legem et sub lege a patribus, sed in aliqua subiecta creatura; visus est tempore gratiae in humana natura. Et licet semel ex Virgine sit natus, nutritus ac lactatus, semel a Magis adoratus, et in templo praesentatus, passus, et a mortuis suscitatus, ascenderitque in coelum, attamen usque ad diem iudicii eadem -[f° 82]- sacramenta mirabiliter quodammodo renovare non desinit, secundum praedicta visionum genera suis dilectis et electis nunc in infantia et pueritia, nunc in adolescentia et iuventute suam praesentiam exhibens, sicut sequentia declarabunt exempla.

Notes:
  • 3269 Matth. 5.
  • 3270 BP signatur.
  • 3271 legitur abest a libris.
  • 3272 Reg. IV, 2. Dani. 5, 5.
  • 3273 cives patriae coelestis.
  • 3274 videndos om BC; AD videndum
  • 3275 Tim. 1, 6, 16. Johan. I, 4, 12.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para