Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XI De Daniele monacho cui Christus apparens in cruce, contulit gratiam lacrimarum.

In Claustro sacerdos quidam ante annos paucos defunctus est, homo simplex et illitteratus, Daniel nomine, vitae satis durae. Orationibus et veniis3326 infatigabiliter operam dabat; omnes pictancias3327 sibi appositas recusabat. Hic cum vice quadam piscem sibi ab Abbate missum refutasset, sequenti nocte in choro diabolum prope se vidit assistere, et piscem quem ipse despexerat manducare. Pro qua inobedientia corporaliter quidem satisfecit, sed non plene ab obstinatione recessit. Positus vero in agone, sensibusque iam universis praemortuus3328, sola, in oratione labia movebat, et vox penitus non audiebatur, et sic ultimum in psallendo spiritum reddidit. Iste Daniel multas revelationes habuit, multa vidit, sed valde pauca innotuit. Confessus est tamen tribus vicibus sibi Dominum apparuisse. Prima vice in cruce ante gradum presbyterii; secunda in candidis vestibus ante maius altare ; tertia in ignea forma desuper altare. Cui cum Salvator diceret, puto quod in prima fuerit apparitione: Daniel pete a me quod vis et fiet tibi; ille, sicut mihi retulit quidam seniorum domus illius, respondit: Domine sufficit mihi gratia tua, nil aliud a te peto, nisi tantum ut lacrimas habere possim, quo- -[f° 91]- tiens passionis tuae fuero recordatus. Et Dominus: Habeas tibi hanc gratiam. Ab illa enim hora sicut audivi, quando de passione Christi cogitare aut loqui coepit, mox lacrimae eruperunt. Nec mirum. Christus Jesus ipse est silex elle limpidissinius, qui aquas indeficientes filiis Israel ministravit in deserto. Bibebant omnes de spiritali consequente eos petra; petra autem erat Christus3329 .
NOVICIUS: Quomodo est intelligendum hoc quod in Psalmo legitur: Percussit petram, et fluxerunt aquae; abierunt in sicco flumina3330 ?
MONACHUS: Nota est de hoc historia, allegoria satis usitata; idcirco aliquid tibi3331 dicere volo quod praesenti visioni congruat, et mentem tuam moraliter aedificet.

Notes:
  • 3326 CDP ieiuniis.
  • 3327 BCP pitancias; conf. VIII, 94.
  • 3328 BC praemortuis.
  • 3329 Cor. I, 10, 4.
  • 3330 Psal. 104, 41.
  • 3331 BD tibi aliquid.
Indexed exemplum: TE018809, TE018808, TE018807
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para