Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XVII De duobus conversis Claustri qui viderunt Christum in aere pendentem in cruce.

Duo conversi de3353 Hemmenrode in quadam grangia eiusdem domus quodam tempore manebant. Stabant autem simul vice quadam, et hora completorii Deo suae servitutis pensum persolvebant. Dicto completorio, respiciens unus ad coelum vidit in sublimi crucem splendidam, et in ea Dominum crucifixum. Erat autem crux illa adeo splendida, ut ab ipso splendore sese invicem clarissime3354 contuerentur. Nam alias tenebrae erant super faciem terrae. Erat enim hyemis tempus3355. Et quia loqui non licebat, signum fecit alteri, quasi interrogans si aliquid videret. At ille nihil se videre signavit3356. Tunc ipse signum illi fecit, ut genua flecteret et oraret. Quod cum fecissent ambo simul, erectus post pusillum tantae visionis factus est socius et testis. Ambo adhuc ut puto vivunt, nec licet prodere nomina illorum.
NOVICIUS: Quae tibi videtur causa fuisse tantae visionis conversorum eorundem, meritum an culpa?
MONACHUS: Si propter eos visio eadem facta est, alterum videtur causa fuisse, bons videlicet vita vel culpa aliqua, sive utrumque. Hoc verum esse, vel posse esse verum, visio subsequens declarabit.

Notes:
  • 3353 BP in.
  • 3354 clarissime om BC; mox D intuerentur.
  • 3355 C hyemps.
  • 3356 forte resignavit.
Indexed exemplum: TE018819
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para