Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XX De Conrado converso qui in extasi factus, Christum vidit in cruce.

Conversus quidam apud nos ante annos aliquot defunctus est, vir bonus ac timoratus, nomine Conradus. Ipse est qui vidit in dorso fratris Wilhelmi, serpentem cum in choro dormiret, sicut dictum est in distinctione quarta capitulo tricesimo secundo. Hic tempore quodam cum in domo nostra Dollindorp3372, cui praeerat, solus esset, et magnum cordis sui defectum sentiret, ait intra se: Och miser, debes sic mori sine homine. Vix verba finierat, et in extasim ruens, ecce3373 Salvatorem coram se in cruce pendentem vidit. Qui ait : Conrade, vides quanta propter te sustinuerim? Moxque post verba consolationis adiunxit : Omnia enim3374 opera tua bene placent mihi, uno tantum excepto. Quibus dictis, conversus ex visione tam salutifera confortatus, ad se rediit, et cum oculos aperiret, ut eum quem spiritu viderat cerneret, visio disparuit. Requisitus a fratre Richardo converso religioso, cum ei recitasset visionem, si Dominum adinterrogasset3375 de eodem opere, respondit: Non, iam dictam praetendens necessitatem.
NOVICIUS: Quid est quod Salvator in viro sancto opus reprehendit, quod tamen ei innotescere noluit?
MONACHUS : Puto quia illum de omnibus suis operibus voluerit esse sollicitum, ut dum unum nesciret, de singulis timeret. Idem ante mortem suam confessus est Abbati nostro quod voces angelorum nocte quadam audierit in coelo. Obiit autem in ipsa dulcissima festivitate Assumptionis Dominae nostrae, ipsius ut spero precibus cui devote servierat, die tali de terris assumptus in coelum. Non solum consolatio est in Christi passione, imo etiam in sacris imaginibus quae eandem beatam passionem repraesentant. Nam honorantes illas Christus honorat et remunerat; punit indevotos et negligentes.

-[f° 99]-

Notes:
  • 3372 Dollendorf, haud procul a domo Heisterbach.
  • 3373 C et ecce in extasim ruens.
  • 3374 enim add AB.
  • 3375 C interrogasset.
Indexed exemplum: TE018823
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para