Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXI.3376 De milite cui crux inclinavit, quia inimico suo pepercerat ob illius amorem.

Temporibus nostris in provincia nostra, sicut audivi, miles quidam alterius cuiusdam militis patrem occiderat. Casu accidit ut occisi filius occisorem caperet. Quem cum in ultionem patris extracto gladio trucidare vellet, ille pedibus eius prostratus ait: Rogo vos domine per honorem sanctissimae crucis in qua Deus pendens misertus est mundo, ut mei misereamini. Quibus verbis ille compunctus, cum staret et quid facere vellet deliberaret, invalescente misericordia hominem levavit et ait: Ecce propter honorem sanctae crucis, ut mihi qui in ea passus est, peccata mea indulgeat, non solum tibi culpam remitto, sed et amicus ero. Deditque ei osculum pacis. Non multo post idem miles cruce signatus mare transiens, cum ecclesiam Dominici sepulchri aliis peregrinis viris honestis de sua provincia commixtus intraret, et ante altare proximum transiret, imago Dominici corporis illi profunde satis inclinavit de cruce. Hoc cum aliqui ex eis considerassent, nec tamen scirent cui tantum honorem exhibuisset, ex consilio singillatim3377 reversi sunt, nec tamen alicui eorum inclinatum est niai cui prius. Tunc causam sciscitantes, cum ille diceret se indignum esse tanto honore, quae supra dicta sunt memoriae occurrerunt. Quae cum fratribus retulisset, mirati sunt de tanta Dei humilitate, scientes imaginis eius inclinationem factam fuisse pro gratiarum actione.

Notes:
  • 3376 Homil. III. p. 40.
  • 3377 BC singulatim.
Indexed exemplum: TE018824
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para