Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXII De sanctimoniali cui crucifixus tenebras temperavit.

Soror quaedam ordinis nostri capellam oratorii ingressa, cum ante altare coram crucifixo psalmos legeret, et iam3378 tarde esset, custos illam ibi esse nesciens, ostium forinsecus clausit et recessit. Quod cum illa intrinsecus audiret, nec tamen pulsare praesumeret, ibidem pernoctavit. Et sicut ab eius ore audivi, radius quidam ad instar stellae de brachio exiens -[f° 100]- crucifixi, tantum ei luminis praestitit, ut in tenebris illius beneflcio psalmos suos legeret. Est super idem altare imago beatae Virginis lignea, filium tenens in sinu. Cumque eadem sanctimonialis tempore quodam coram illa psalterium lectitaret, puerulus inopinate advenit, et quasi scire vellet quid illa legeret, in librum respexit et rediit. Est autem eadem venerabilis femina laica et vidua, multumque circa ordinem fervens ac devota, plurimas habens a Deo consolationes.

Notes:
  • 3378 ACD tamen, P cum.
Indexed exemplum: TE018826, TE018825
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para