Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXIV De monacho pictore qui in Parascheve mortuus est.

Monachus quidam nigri ordinis de Episcopatu Maguntinensi, ante annos paucos defunctus est. Erat autem pictor bonus, et ordini nostro tam devotus, ut gratis, expensis tantum receptis, in diversis domibus ad diversa altaria miri decoris crucifixos depingeret. Nam nostros crucifixos ipse pene omnes fecit, nullas a nobis requirens expensas. Volens suo effigiatori ostendere summus ille crucifixus, ad cuius imaginem omnes facti sumus, quantum sibi labor ille sanctissimus placeret, in Parascheve, die scilicet in qua eius3381 passio specialiter repraesentatur, illum non sine multorum admiratione de hoc mundo assumere dignatus est. Quasi diceret Dominus: Quia circa meam passionem mente et corpore devote semper laborasti, de illa cogitando, illamque per picturas aliis exhibendo, ecce in die meae passionis te de labore ad requiem -[f° 101]- assumo, in qua non iam mentaliter vel per picturas figuraliter, sed praesentialiter, id est facie ad faciem me contempleris. Haec dicta sint3382 de eo quod Dominus eos qui imagines suae passionis honorant3383, rehonoret et remuneret. Nunc tibi osteadam quod negligentes illarumque contemptores puniat et confundat.

Notes:
  • 3381 eius add B.
  • 3382 BCP sunt.
  • 3383 BD honorent.
Indexed exemplum: TE018828
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para