Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXV De crucifixo ecclesiae sancti Georgii in Colonia, qui campanarium trusit.

Coloniae in ecclesia sancti Georgii Martyris crux metallina est effigiem habens Salvatoris, per quam multa miracula facta sunt ac sanitates. Unde multa luminaria matronae civitatis coram illa accendere consueverunt. Maxima tamen causa illarum virtutum fuisse creditur, portio Dominici ligni quae inclusa habebatur, quae nunc extracta gemmis et auro circumdata est. Campanarius vero eiusdem ecclesiae, cum nullam ei reverentiam exhiberet, sed vadens cubitum frequenter luminaria inde subtrahens3384 in usus suos converteret, nocte quadam cum se lectulum3385 suum reclinasset3386 et adhuc vigilaret, crux eadem ad eum venit, et cum voce increpationis tam valide tutudit, ut infirmatus multis diebus sanguinem vomeret. Huius miraculi ego bene recordor, et erat celeberrimum in tota civitate, ita ut ab illo tempore in maiori veneratione habita sit eadem crux.

Notes:
  • 3384 C subtracta.
  • 3385 CD lectum.
  • 3386 ACP inclinasset.
Indexed exemplum: TE018829
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para