Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXVII De vindicta Dei in Damiatanos qui fune crucifixum traxerunt.

Cum in obsidione Damiatae maxima pars exercitus Domini Sarracenis occurrisset, nescio quo Dei iudicio infideles fidelibus superiores effecti, eos in fugam verterunt, multos ex eis occidentes, et plurimos captivos abducentes. Quod ut cognoverunt in civitate obsessi, in tantam laetitiam resoluti sunt, ut in confusionem fidei nostrae laqueum collo crucifixi iniicerent, sicque sacram illam imaginem aliis additis iniuriis per omnes plateas civitatis traherent, cum multa vociferatione et plausu manuum, victoriam deo suo ascribentes. Christus vero qui mortuus et quasi nullius valoris videbatur, in tam execrabili culpa, post breve tempus valde terribiliter reviviscere coepit, in vindicta. Nam Damiatanos, ut poena concordaret illatae iniuriae, ulceribus percussit in gutture, sic ut etiam cibaria non possent glutire. Paulo post civitatem ipsam inexpugnabilem eis abstulit sua virtute, ita ut nec unus in eius vastatione caderet Christianus. Alia adhuc plura miracula de sacris imaginibus tibi dicere possem, sed usque ad decimam distinctionem illa reservo. Hoc etiam scias quod -[f° 103]- usque hodie Christus in suis membris crucifigitur3394, nunc a Judaeis, nunc a Sarracenis, nunc a falsis Christianis. Unde per Malachiam conqueritur dicens: Si homo configit Deum, quia vos me configitis. Item: Et vos me configitis gens tota3395 . Christianos nostris temporibus a Judaeis esse crucifixos audivi3396 ; a Christianis aliquem ad litteram esse crucifixum nondum audivi; quosdam a Sarracenis nuper fuisse crucifixos intellexi.

Notes:
  • 3394 P crucifigatur.
  • 3395 Malach. 3, 8. 9.
  • 3396 B audivimus.
Indexed exemplum: TE018831
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para