Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM III. 3279 Item de sorore Christina et eadem nativitate.

Dominus venerabilem virginem Christinam cuius in praecedentibus memoria habita est, in Bergis3280 sanctimonialem, visione suae nativitatis laetificare volens, tempore quodam ei cum matre et Joseph apparuit, pannis involutus, et in praesepio reclinatus. Erant enim iidem panniculi lanei et albi, a pannis sororum nihil differentes. Fascia vero qua membra eius ligata erant, grisei coloris videbatur. Vides quanta humilitas, quanta pietas in Dei filio. Pannos suos pannis ordinis conformare dignatus est, ut amplius illa beata3281 de suscepto habitu gratularetur. Simile habes in superiori distinctione capitulo sexto decimo, ubi domino Christiano de -[f° 83]- Claustro morienti in cuculla cum matre apparuit.
NOVICIUS: Quod genus visionis videtur tibi praecellere, illud scilicet quod fit in somnis, sive illud quod fit in excessu mentis?
MONACHUS: Ut plenius de hac quaestione te expedire valeam, diversas somniorum causas tibi distinguam.

Notes:
  • 3279 Homil. I. p. 67.
  • 3280 id est, in Monte sanctae Walburgis. Conf. VII, 21. BP Burgis; sed infra VIII, 45 consentiunt codices nostri in lectione Bergis.
  • 3281 B amplius exhilarata.
Indexed exemplum: TE018798
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para