Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXX De Henrico contracto monacho Claraevallis, qui in somnis vidit Christum in pectore suo obdormire, cum infirmus moreretur.

Henricus contractus Claraevallis monachus, cuius memini in distinctione prima capitulo sexto decimo, qui ante paucos annos defunctus est, in eadem domo quandoque infirmarius fuit. Hic cum tempore quodam haberet magnum infirmum iam morti proximum, et nocte surgens ad signum matutinarum, cum eundem infirmum considerasset, sperans illum posse durare, chorum ex hoc securior intravit. In quo dum sedendo modicum quid dormitasset, ecce Salvator in figura infirmi affuit, et super pectus illius se reclinans requievit. Henricus vero de hoc territus3401, cum surgere vellet, Dominus eum compescuit, dicens: Bone sine me quiescere3402. Ad quod verbum expergefactus, mox recordatus est infirmi sui, et surgens atque in infirmitorium festinans, illum agonizantem reperit. Quem cum ad terram deponere vellet, super pectus eius in modum visionis exspiravit. Quod autem Dominus species quandoque leprosorum assumat, sequentia declarant exempla.

-[f° 105]-

Notes:
  • 3401 B perterritus.
  • 3402 C requiescere.
Indexed exemplum: TE018834
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para