Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXII De Episcopo qui leprosi nares lingens, gemmam decidentem suscepit.

Eo tempore quo haeresis Albiensium pullulare coepit, contigisse dicitur quod narro. Erat in regno Francorum Epi- -[f° 106]- scopus quidam, aetate iuvenis sed magnae religionis. Nominis eius sive Dioecesis eius non memini. Hic tantae fuit pietatis, misericordiae ac humilitatis, ut equitans in via neminem leprosorum sibi occurrentitum sine eleemosyna praeteriret. Saepe etiam de equo descendit, et petentes praeveniens, nummis manibus illorum tanquam Christi gazophilacio immissis, atque deosculatis, iterum ascendit et processit. Die quadam dum per stratam publicam incederet, leprosus quidam secus viam stans in agro, voce raucissima ut sui misereretur clamavit. Erat enim3410 aspectus eius tam horridus, et quasi a lepra tam corrosus, ut oculus humanus non sine cruciatu illum inspicere posset. Quem ut sanctus Episcopus vidit, misericordia motus, mox de equo ruit, et ad illum currens obtulit ei3411 eleemosynam. Ad quem leprosus: Non sont mihi necessarii nummi tui. Cui eum Episcopus responderet: Quid ergo vis ut faciam tibi? ille subiunxit: Ut putredinem huius infirmitatis meae abstergas, digito ostendens carunculam de naribus pendentem, magni horroris atque foetoris, Quam cum vir beatus Christi amore succensus, manu tergeret, clamavit ille dicens: Cessa, cessa, asperitatem digitorum tuorum tolerare non valeo. Cumque adhiberet partem camisiae suae quae de panno fuerat3412 satis subtili, simili clamore prohibitus est. Tunc Episcopus: Si pati non potes manum, si non pannum delicatum, unde vis ut abstergatur? Respondit leprosus: Nihil aliud patiar praeter3413 linctionem linguae tuae. Mox ad illud verbum lucta non modica oriri coepit in corde Pontificis inter gratiam et naturam ; illa ut fieret volente, ista contradicente. Sed gratia Dei cooperante et naturae vim faciente, linguam apposuit, et promuscidem3414 elefantinam3415 linxit. Mira res. Mox de naribus eius qui leprosus videbatur, gemma pretiosissima lapsa est in os Episcopi. Et ut ostenderet se esse Christum, qui ad probandam Episcopi virtutem se finxerat leprosum, in oculis eius gloriose coelos ascendit. Et quia eiusdem gloriae particeps futurus esset Episcopus, ascendens repromisit. Dominus Gevardus Abbas noster rediens de Capitulo generali, haec nobis retulit, asserens tunc recenter fuisse gesta.
NOVICIUS : Quid est gratia -[f° 107]- cooperans?
MONACHUS: Duplex est gratia Dei, operans, per quam Episcopus tantum bonum voluit ; cooperans, per quam illud perfecit. Poterat Antistes iste venerabilis merito dicere, cum sancto Jacob Patriarcha: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea3416 .
NOVICIUS: Magna sunt quae dicis.
MONACHUS : Ut autem non solum in ore duorum, sed et trium testium stet omne verbum3417, addam tertiam visionem duabus his non imparem, sed forte iudicio tuo propter opus maiorem.

Notes:
  • 3410 B autem.
  • 3411 ei add C.
  • 3412 B fuit.
  • 3413 C nisi.
  • 3414 illud musso, quod supra VI, 5. p. 352 legitur, nunc dictum suspicor pro bosco, id est, bois, Holz.
  • 3415 D elephantinum morbum.
  • 3416 Genes. 32, 30.
  • 3417 Matth. 18, 16.
Indexed exemplum: TE018836
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para