Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXIII Item de Episcopo Salzeburgensi qui leprosum communicans, vomitum eius sumpsit, cum sacramentum eiecisset.

In Salzeburgensi Ecclesia iam a multo tempore religiosi exstiterunt Episcopi, ex quibus unus, nescio utrum huius qui nunc est, sive eius qui ante eum fuit, praedecessor esset, infirmorum seu leprosorum lares studiose etiam quandoque per semetipsum visitavit. Die quadam tuguriolum quoddam intrans, et leprosum ut ei visum est hominem in eo3418 lecto decubantem ac gementem reperiens, si aliquid vellet requisivit3419. Cui cum ille responderet: Corpus Christi desidero; Episcopus festinus abiit et attulit, orique leprosi qui valde horridus videbatur, cum, cautela qua potuit immisit. Ille vero ad comprobandam Antistitis fidem, antequam masticasset eucharistiam, mauseam simulavit, et cura foetidissimo vomitu quod sumpserat citius reiecit3420. Episeopus vero territus, manibus mento eius suppositis, eiectas recepit immunditias, quas statim in os mittens sumpsit ob honorem sacramenti. Postea cum eundem leprosum visitare vellet, et non inveniret, dictum est ei a circummanentibus quod multo tempore in eadem domuncula nullus habitasset leprosus. Et cognovit vir Deo plenus, tum ex testimonio referentium, tum ex gratia ex praedicta sumptione percepta, quia Christus esset, qui multis modis electorum suorum constantiam probare consuevit. Haec dicta sint3421 de Christi persona3422. Porro de illius resur- -[f° 108]- rectione atque ascensione, nullas intellexi visiones relatu dignas, nisi solam3423, si tamen dici potest.

Notes:
  • 3418 ADP ea, C eius.
  • 3419 C inquisivit.
  • 3420 citius add B.
  • 3421 CP sunt.
  • 3422 C add vel passione.
  • 3423 C solam unam. Rond]. III. p. 46: « tantus erat super eum in aere ventus, a diabolo concitatus, ut non posset audiri, et non nisi solum hominem signaret. » III. p.78: « non nisi solam in ea colligens. »
Indexed exemplum: TE018837
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para