Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XXXVII.3455 De Henrico converso, et columba quam vidit super caput Hermanni Prioris.

Cum dominus Hermannus Abbas esset in Claustro, et in sollemnitatibus interim dum chorus hymnum3456, Te Deum laudamus decantaret, circuiret ad fratres commonendos, atque secundum consuetudinem in chorum conversorum diverteret, Henricus conversus cuius memini in distinctione quinta capitulo quinto, vidit columbam candidam de cruce quae erat super altare conversorum, in verticem ipsius descendentem. Ubi multum quiete sedebat, donec circuitis universis de choro exiret. Tunc avolans reversa est super crucem. Hymno vero expleto, cum inciperet lectionem evangelicam, eadem avis sacratissima volavit supra3457 quandam columnam analogio3458 proximam, illic sedens, et auscultans, sacraeque lectioni aurem diligentius adhibens. Qua perlecta, rursum rediit ad crucem. Et testatus est idem conversus saepius in festivitatibus se eandem visionem vidisse. Quotiens, inquit, chorum conversorum intravit, et coram altari profunde ut ei moris est inclinavit, mox columba praedicta3459 crucem deserens, capiti eius insedit. In quo statim tantum creavit strepitum percussione alarum, tantum spiendorem nitore pennarum3460, ut ab omnibus potuisset audiri et ab universis videri, si illis datum fuisset audire vel videre3461. Pute conversum hunc eundem fuisse, qui vidit super caput novicii cum in monachum benediceretur columbam, sicut dictum est in distinctione prima.

Notes:
  • 3455 Homil. I. p. 121.
  • 3456 hymnum add B.
  • 3457 BP super.
  • 3458 analogium, ambo, pulpitum.
  • 3459 pro praedicta legitur parata, in Homilia.
  • 3460 ABCP alarum.
  • 3461 Homilia: « si tamen datum eis fuisset tantam gloriam audire vel videre. Nec ipse quidem Abbas sensit tunc motum aliquem corporalem. »
Indexed exemplum: TE018839
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para