Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM IV De diversitate somniorum, et visione spirituali.

Somnium quandoque fit ex reliquiis cogitationum et curis; quandoque ex crapula; quandoque ex inanitione ventris; quandoque ex illusione et fantastica imaginatione inimici sine praecedente cogitatione; quandoque ex praemissa cogitatione, illusione secuta; quandoque per revelationem Spiritus sancti3282, quae multis modis fit; et est hoc genus somnii dignissimum. Nec tamen minus, imo magis meritorium est, si cogitatio sancta praecessit3283. Igitur quocunque modo visio fiat nocturna, meo iudicio illa quae fit per mentis excessum antefertur, quia certior, quia rarior, quia iocundior. Prior visio quando de coelestibus est, proprie dicitur revelatio; secunda contemplatio. In utraque homo moritur exterior, et viget interior. Illa est infra rationem, et ideo habet meritum; ista supra rationem, unde magis pertinere videtur ad praemium. Quando mens per contemplationem in Deum vadit, sensus rationis deficit. Hinc est quod in ortu Benyamin Rachel moritur. Rachel, quae interpretatur visum principium3284, designat rationem; Benyamin, cuius interpretatio est filius dexterae, contemplationem. Rachel vero in nativitate Benyamin moritur, cum de ratione coelestium contemplatio nascitur. Quantae sit infirmitatis sensus rationis, mens intra se experitur. Quod si verum non esset, Apostolus excessum suum manifestans non diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit3285 .
NOVICIUS: Licet visio spiritualis -[f° 84]- dignior sit corporali, magis tamen me delectat audire exempla de ista, quia coelestes spiritus, sive quod maius est, ipsum creatorem spirituum oculis corporeis posse videre, omnibus visionibus antepono.
MONACHUS: Visionem nunc tibi referam, de qua iudicare debes, utrum spiritualis sit an corporalis; est enim de nativitate Christi.

Notes:
  • 3282 Gregor. Dial. IV, 48: « In hoc sciendum est, quia sex modis tangunt animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine, vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. »
  • 3283 BP praecesserit.
  • 3284 Gregor. Moral. VII, 37, 61: « Rachel namque visum principium, Lia autem laboriosa dicitur. »
  • 3285 Cor. II, 12, 2. Homil. I. p. 56: « Sic devotio cum spiritum sursum in excessum rapit, ipsam rationem ad defectum trahit. Unde scriptum est, quod nascente Beniamin, mortua sit Rachel. Beniamin significat gratiam contemplationis; Rachel sensum rationis. Illa dum per excessum nascitur, ista, id est ratio, per defectum moritur. Nonne ratio in Apostolo mortua erat, cum raperetur ad tertium coelum? »
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para