Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLII.3474 De virgine quae per angelum liberata est a stimulo carnis.

In Francia virginem quandam religiosam et inclusam Sathanas gravissime per stimulum carnis colaphizavit. Illa nesciens virtutem in infirmitate perfici3475, iugiter cum multis lacrimis Deum rogavit, quatenus eius pietate a tam immunda tentatione mereretur liberari. Cui cum die quadam oranti angelus Domini apparuisset visibiliter, dixissetque3476, vis ab hac tentatione liberari? et respondisset illa, volo domine, volo; coelestis nuncius subiunxit: Dic versiculum istum Psalmi: Confige timore tuo carnes meas, a iudiciis enim tuis timui, et liberaberis. Angelo vero recedente vel potius disparente, illa versiculum cecinit, et mox tentatio cessavit. Mira res. Fugato spiritu fornicationis, statim accessit spiritus blasphemiae, a quo tanto fortius, quanto periculosius tentabatur. Coepit enim dubitare de Deo et fide Christiana. Tunc magis quam prius misericordiam divinam invocans, se a tam nefanda tentatione liberari cum lacrimis oravit. Tunc angelus Domini secundo ei apparens, ait: Quomodo habes modo soror? Respondit illa: Nunquam peius domine. Et angelus: Pistas te posse vivere sine tentatione? Necesse est ut alteram istarum habeas, elige quam volueris. Ad quod virgo respondit: Domine, si sic necesse est, eligo primam tentationem. Licet enim fuerit immunda, humana tamen erat. Ista vero quam nunc patior, prorsus diabolica est. Cui angelus: Dic versiculum istum: Feci iudicium et iustitiam, non tradas me calumniantibus me3477 , et liberaberis. Quod cum fecisset post angeli discessum, blasphemiae spiritus eam deseruit, et stimulum carnis recepit.
NOVICIUS: Quis tibi videtur angelus iste fuisse?
MONACHUS: Eius ut puto proprius, qui illam maluit in carne tribulari, quam non mereri. Tentatio enim custos est humilitatis, et materia exercendae virtutis. Virginibus et eis qui non peccaverunt, inanis gloria atque superbia importuniores esse consueverunt. Quam sollicite sancti angeli sibi commissorum opera bona considerent, ut Deo illa repraesentent, subsequens sermo declarabit.

-[f° 115]-

Notes:
  • 3474 Homil. I. p. 73.
  • 3475 Cor. II, 12, 9.
  • 3476 D dixissetque ei.
  • 3477 Psal. 118, 120 – 121.
Indexed exemplum: TE018842
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para