Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLIV Quid operetur angelus bonus sive malus circa hominem.


MONACHUS: Licet homo Habeat angelum bonum ad custodiam, et malum propter exercitium, neuter tamen illorum voluntati humanae vim inferre valet, ut propter illius consilium violenter inclinetur ad bonum, sive ob huius suggestionem trahatur ad malum. Contulit Deus homini liberum arbitrium.
NOVICIUS: Quid est liberum arbitrium?
MONACHUS: Facultas voluntatis et rationis, qua eligitur bonum assistente gratia, malum vero desistente gratia. Liberum dici- -[f° 116]- tur, propter voluntatem quae libera est et sine necessitate; arbitrium, propter rationem quae ea quae voluntas appetit, arbitratur et discernit. Et licet ratio saepe voluntatem sequatur ad peccati consensum, nunquam tamen approbat malum. Quod vero voluntas tam prona est ad peccandum, causa subest. Habet enim diabolus duos satellites etiam se crudeliores, quibus illa impellitur, fomitem scilicet carnis, quem scriptura vocat tyrannum, et mundum. Caro concupiscit, diabolus concupita incendit, mundus incensa ne extinguantur, se obiicit. Ex peccati fomite multa oriuntur vitia; diabolus multa sibi assumit subsidia; mundus innumerabilia offert oblectamenta. Ecce currus et equites Regis Syriae, id est diaboli, missi ad capiendum Heliseum, id est iustum. Quibus visis, id est in circuitu tuo consideratis, si clamaveris cum ministro Helisei : Heu heu heu, domine mi, quid faciemus ? voce prophetica tibi respondeo: Noli timere, plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Aperi oculos et vide. Habes intra te rationem contra carnis fomitem, circa te angelos contra diabolum, turbam contra turbam. Et ecce, inquit, mons plenus equorum et curruum igneorum, id est custodiam3482, non unius sed multorum angelorum in circuitu Helisei3483 , id est hominis electi. Contra carnis incentiva oppone virtutes naturales. Habes super haec omnia gratiam divinam, quae mox ut menti tuae si3484 in peccatis fueris infunditur, carnis incentiva restringit, diabolum retundit, mundi gloriam tibi in radium vertit. Hoc etiam scias quod quaedam facimus sine instinctu utriusque angeli. Quae si bona fuerint, amplius in eis meremur; si mala, plus demeremur.
NOVICIUS: Satis de his expeditus sum; nunc quod residuum de visionibus angelicis nosti, mihi manifestes.
MONACHUS: Quod animas sibi commissorum Deo repraesentent, ex hoc quod sequitur poteris probare.

-[f° 117]-

Notes:
  • 3482 C custodum.
  • 3483 Reg. IV, 6.
  • 3484 C si non. Homil. III. p. 44: « in illorum animam ascendit Jesus per gratiam, si in peccatis fuerint, illuminantem. »
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para