Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XLVII De militibus Templi quos pagani videre non potuerunt dum horas suas dicerent.

Non est diu quod sex milites Templi in vicina3497 Sarracenorum horam quandam canonicam prostrati dicebant. Ex inopinato paganis supervenientibus, cum illi surgere vellent et fugere, magister eis innuit ut iacerent. Mira res. Ut Rex coelestis ostenderet, quantum ei magistri fides et discipulorum obedientia placeret, angelos suos misit, a quibus infidelium turba turbata3498 est, quidam capti, et plures occisi. Cumque eos quos angeli vinxerant Templarii comprehendissent, et illi dicerent: Ubi est exercitus quem dudum vidimus, a quo capti sumus et occisi? responderunt: Quando necesse habemus, veniunt nobis in auxilium; quando non indigemus, revertuntur in tabernacula sua. Intellexerant enim sanctos angelos illos fuisse quos ipsi videre non potuerunt, qui laudantibus Deum semper assunt, ipsosque custodiunt. Ipsi revera sunt castra Dei, qui Iacob cum timore revertenti in terram suam venerunt in auxilium. Fueruntque ei, ut dicit scriptura, obviam angeli Dei. Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt haec3499 . Hoc miraculum cum recitatum fuisset Regi Philippo, in castris cum rediret de obsidione Coloniae, respondit: Certe, si habuissem legem pone3500 in ore, ego psalmum reliquissem, et fugissem. Haec dicta sint3501 de visionibus angelorum. Porro de visionibus Patriarcharum atque Prophetarum pauca dicere habeo, quia rarius sanctis novi testamenti apparent.
NOVICIUS: Quae sit causa illius raritatis, qui etiam fuerint Patriarchae, qui Prophetae, et quare sic dicti, precor ut edisseras; deinde si quas nosti visiones de illis subiungas.
MONACHUS: Quanto brevius potero de requisitis te expediam.

Notes:
  • 3497 ABCP vicinia.
  • 3498 D prostrata.
  • 3499 Genes. 32, 1-2.
  • 3500 Psal. 26, 11.
  • 3501 BC sunt.
Indexed exemplum: TE018818
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para