Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM V De monacho qui Christum quasi recenter natum vidit cum Maria et Joseph.

In Claustro monachus quidam in magna erat devotione, et videbatur bonam Dei manum super se habere3286. Erat quippe in opere manuum strenuus, in oratione et psalmodia devotus, potens ad vigilandum, et fervens ad quodlibet iniunctum. Cumque tam bonum circa festum Omnium Sanctorum habuisset3287 spiritum, eiusque nullum aut3288 modicum per plures dies sensisset detrimentum, coepit, non tam audacter quam reverenter a Domino precibus exigere, ut eum in festo suae sanctissimae nativitatis qualicunque consolaretur visitatione. Aderat iam vigilia Nativitatis Dominicae, et ille necdum tepuerat a devotione, nec a supradicta defecerat intentione, praesumens et praesagiens aliquid de divina dignatione. De nocte autem ubi surrectum est ad matutinas, tantus torpor invasit corpus eius et animam eius3289, ut etiam taederet eum vivere. Intravit tamen chorum cum aliis, nil psallere valens aut volens, dulcissimam illam sollemnitatem ex toto ut sibi videbatur annissurus, a desiderio suo frustratus. Accessit vero ad eum alius monachus, innuens ut pro ipso responsorium decimum cantare debuisset. At ille, non infirmitate praepeditus, sed desidia devictus, signum refutabat. Sic ergo felices illas vigilias et sollemne gaudium infelici torpore transigebat, quippe quem nec psallere nec ad responsoria surgere libebat3290. In decima tamen lectione sedebat, sibi vigilans quidem, sed clausis oculis, et cogitabat molestias suas -[f° 85]- in amaritudine animi sui. Dicebatque sibi, secum ratiocinando: Ecce sic et sic habuisti; haec et haec petisti. Ubi nunc est illa devotio, ubi spes illa, et pia de divina pietate praesumptio? Quid nunc agitur tecum? Et adiecit: Petieras ut aliqua tibi revelatio fieret. Et si modo fieret, quid potissimum videre eligeres? Utique Dominum Christum, vel dulcissimam eius matrem, aut certe ambos simul. Cumque his et huiusmodi cogitationibus occupatus sederet, vigilans, ut supra dictum est, sed clausis oculis, lector3291 dixit: Tu autem. Et cantor surgens subiunxit responsorium: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et ecce astitit ante illum torpentem monachum matrona quaedam reverendi vultus et incomparabilis pulchritudinis, habens in brachio infantulum adeo parvulum, quasi recenter natum, involutum fasciolis vilibus valde et abiectis, in tantum ut etiam super vilitate earum ille compassionem conciperet. Stabat autem quasi retro ipsam senex amictus pallio, indutus tunica, et pilleus non acuminatus super caput eius, quae omnia videbantur esse de lana alba et munda. Vultum tamen senis videre non potuit, situ pillei impediente. Vidit etiam fusum cum licio3292 pendere a latere matronae, sed colum vidisse se non meminit. Vidit, et quia clarius videre voluit, quam vidit, nihil vidit. Aperuit enim carnales oculos, et gloriosam illam visionem perdidit. Et intellexit, quod beata Virgo fuisset illa matrona, infans Christus, et senex Joseph. Et recepit in illa hora spiritum suum bonum, et reliquum sanctae sollemnitatis3293 transegit in gaudio magno. Anno gratiae millesimo ducentesimo tertio decimo facta est visio haec.
NOVICIUS: Quia genus huius visionis discernere non valeo, ad tuum illud examen transmitto3294.
MONACHUS: Expertorum esset talia diffinire. Quod si dixero visionem istam fuisse spiritualem, obiicitur quod non sit in somnis facta, quia monachus tunc vigilavit; neque in extasi, quia sensuum exteriorum eo tempore3295 bene compos fuit. Item si iudicavero illam corporalem, respondes, quod oculis corporalibus clausis, corporaliter videre non potuit. Quid ergo? Audi de hoc meam opinionem, non assertionem. Quantum ex aliis visionibus colligo, corporalem illam iudico, quia lucidum Christi aspectum civiumque coelestium, tam subtilis pal- -[f° 86]- pebrarum prohibere non potest paries. Hinc est quod inclusa quaedam cum a Sathana sub specie angeli illuderetur frequentius, et hoc cuidam sacerdoti litterato confessa fuisset, dolos illius non intelligens; respondit ille: Cum denuo tibi apparuerit, oculos claude. Si angelus fuerit Domini bonus, non minus eum videbis; si vero malus, illum ita videre non poteris. Quod verum esse didicit experimento.

Notes:
  • 3286 Esdr. I, 7, 9.
  • 3287 B hausisset.
  • 3288 BC vel.
  • 3289 eius om B.
  • 3290 ADP quem - licebat, C quod - valebat. Verbo libet accusandi casum adiunxit etiam Augustin. de Civit. Dei I, 3: « poetas libebat mentiri. »
  • 3291 B ecce lector.
  • 3292 BC lino.
  • 3293 D sollemnitatis officium.
  • 3294 B ad tuum examen illud remitto.
  • 3295 ADP temporis.
Indexed exemplum: TE018799
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para