Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LIII De mercatore cui meretrix vendidit brachium sancti Johannis Baptistae.

Non est diu quod quidam mercator terrae nostrae mare transiens, cum brachium sancti Johannis Baptistae in eius hospitali vidisset, et desiderasset, intelligens custodem reliquiarum quandam procari feminam, sciensque nil esse quod mulieres huiusmodi a viris nequeant extorquere, accersiens3538 illam ait: Si feceris me habere reliquias sancti Johannis Baptistae quod est3539 penes custodiam amasii tui, centum quadraginta libras argenti tibi tradam. Illa oblatam pecuniam sitiens, hospitalario consensum praebere recusavit, donec sacrum brachium obtineret. Quod statim negotiatori tradidit, et praedictum pondus argenti recepit. Cernis quantum ludibrium? Sicut olim caput sancti Johannis ab Herode pro mercede saltationis traditum est lascivae puellae, et ab illa datum matri adulterae, ita hoc tempore brachium eiusdem datum est pro munere fornicationis ab hospitalario non minus Herode malo, turpi feminae, et ab illa venditum mercatori. Quod ille non terrae sicut Herodias, sed purpura involvens, ad ultimum pene terrae fugit, et ad civitatem Gruningen quae sita est in introitu Frisiae pervenit. Domum in ea comparavit, et in quadam eius columna brachium occultans, valde ditescere coepit. Die quadam sedente eo in taberna, cum ei quidam diceret3540: Ecce civitas concrematur, et iam incendium appropinquat domui tuae; ille respondit: Domui meae non timeo, bonum ibi3541 reliqui custodem. Surrexit tamen, et domum intravit, in qua dum columnam immotam considerasset, ad tabernam rediit, mirantibus cunctis quaenam esset causa -[f° 126]- tantae securitatis. Interrogatus de custode domus suae, cum per ambages respondisset, et hoc ipsum concives notare intellexisset, timens ne forte sibi vim inferrent, brachium extrahens cuidam inclusae custodiendum commisit. Quae secretum celare nesciens, cuidam depositum prodidit, et elle civibus. Qui statim reliquias tollentes, et ad ecclesiam deportantes, depositori cum lacrimis sua repetenti, durius responderunt. Quem cum interrogassent cuius sancti essent reliquiae, se nomen nescire dixit, nolens eis illas prodere. Ex dolore tamen civitatem deserens, et pauperiem incurrens, non multo post infirmatus est gravissime. Qui cum more timeret3542, cuius essent reliquiae, et quomodo illas obtinuisset, confessori suo patefecit. Quod ubi compertum est civibus, thecam argenteam et deauratam, gemmisque pretiosis ornatam, ad similitudinem brachii fecerunt, in ea reliquias reponentes. Ego ante hoc biennium idem brachium vidi, et est pelle et carne vestitum. Vide ibi et crucem parvam auream reliquiis refertam, Frederici Imperatoris, quae praedicto homini cum brachio data fuerat.
NOVICIUS: Cum sancto Johanne sanctorum nemo credatur esse maior, quid est quod nullum signum legitur in vita sua fecisse?
MONACHUS: Ut Dominus ostenderet sanctitatem non consistere in signis, sed in bona vita. Post mortem enim signis claruit innumerabilibus et magnis. Praedicti vero cives reliquiis sancti Johannis timentes, retro altare fecerunt domunculam ex tabulis satis firmam, in cuius cacumine noctibus sacerdotem dormire fecerunt. Sub quo prima nocte sic domus conquassata est, ut pon parvum ei horrorem incuteret; secunda vero nocte dormientem excussit, in pavimentum illum proiiciens. Cumque unus ex potentibus de civitate infirmaretur, et Theodericus ecclesiae illius sacerdos ab illo rogatus, brachium in domum eius detulisset, ac denudasset, tam brachium quam purpuram cui fuerat involutum, reperit recenti sanguine infectum. Haec mihi ore suo retulit. Sacerdos ab eodem brachio modicum carnis praecidens3543, cum illam in manu occulte deferret, tantum sensit ardorem ex eo3544, ac si ignitum carbonem portaret. Multa siquidem signa ac sanitates per easdem reliquias in illa fiunt civitate, meritis sancti Johannis Baptistae.

-[f° 127]-

Notes:
  • 3538 conf. V, 20.
  • 3539 BD quae sunt.
  • 3540 B dicerent.
  • 3541 B ei.
  • 3542 B timuisset.
  • 3543 D praescidens.
  • 3544 R ex ea.
Indexed exemplum: TE018892
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para