Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LV De Apostolis.

Sicut dicunt Evangelia, Christus ascendens in3548 montem, vocavit ad se quos voluit, quos et Apostolos nominavit3549 . Apostolus interpretatur missus, teste Christo qui ait: Non est Apostolus maior eo qui misit illum3550 . Bene autem duodecim sunt vocati, qui aliis mysteria fidei praedicarent, quia duodenarius numerus constat ex quater tribus, vel ex ter quatuor3551. Ad hoc ergo duodecim sunt electi, ut per quatuor partes mundi3552 missi, fidem sanctae Trinitatis omnibus nunciarent, et credentes ad unam gloriam aeternae beatitudinis convocarent. Duodecim Apostoli duodecim sunt signa coeli, duodecim menses anni, duodecim horse diei, duodecim stellae in corona sponsae3553. Christus vero coelum est, annus aeternitatis est, lux est, corons sanctorum est. Apostoli, duodecim sunt filii Jacob, id est Christi; duodecim fontes deserti; duodecim lapides in veste pontificali; duodecim panes propositio- -[f° 129]- nis; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane sublati; duodecim boves sub aeneo mari; duodecim fundamenta coelestis Jerusalem3554.
NOVICIUS: His utiliter praemissis, nunc secundum ordinem subnectas visiones.
MONACHUS: Licet sancti Apostoli per visionem multis appareant, et multa per eos miracula quotidie fiant3555, de paucis tamen pauca3556 tibi referam, sed quantum ad exemplum sufficientia.

Notes:
  • 3548 in add B.
  • 3549 Marc. 3, 13. Luc. 6, 13.
  • 3550 Johan. 13, 16.
  • 3551 AP ex ter quater, C ex tribus quater. Homil. 1. p. 127: « in hoc etiam duodenarius privilegiatus est, quod septenario universitatis numero, singulari quadam affinitate et speciali familiaritate coniunctus est. Duse partes septenarii sunt tria et quatuor, ex quibus altera per alteram multiplicata, surgit in duodenarium. Haec affinitas in numeris, affinitas dicitur compositionis. Propter hanc affinitatem duodecim signa septem planetis illustrantur, et duodecim Apostolis septem Diaconi sociantur. Duodenarius ergo numerus est dignitatis Apostolicae, septenarius numerus septiformis gratiae. Quid aliud sunt septem lucernae candelabri in lapide uno, septem oculi, septem cornua agni, septem stellae in manu Christi, nisi septem dona Spiritus sancti ? »
  • 3552 B quatuor mundi climata.
  • 3553 Apoc. 12, 1.
  • 3554 Genes. 35, 22. Exod. 15, 27. 28, 21. Levit. 24, 5. Exod. 24, 4. Josue 4, 8. Reg. III, 7, 25. Apoc. 21, 14.
  • 3555 CD fiant quotidie.
  • 3556 B de paucis tamen et pauca,C de non paucis tamen pauca.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para