Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LVII De pelle ursina sancto Andreae empta, per quam mare furens sedatum est.

Erant duo iuvenes iuxta ecclesiam sancti Andreae habitantes, qui pro suis mercationibus remotas provincias petere solebant. Tempore quodam cum profecturi essent in Norwegiam, frater Renerus monachus noster, tunc sancti Andreae -[f° 130]- in Colonia canonicus, sicut ipse mihi retulit, quinque solidos illis dedit, petens ut ex eis compararent pellem ursi albam quales regio illa gingnit3558, ad substratorium coram altari sancti Andreae. Quod cum fecissent, et reverterentur, tanta orta est in mari tempestas, ut omnes mitteret in desperationem. Hoc ideo factum reor, ut Dominus Apostoli sui virtutem ostenderet. Recordati vero praedicti iuvenes pellis sancti Andreae, contra procellas intumescentes, ventosque frementes, illam cum fide3559 levaverunt. Et ecce Dominus meritis Apostoli sui, quem de mari vocavit, suffragantibus, imperavit mari et ventis, et facta est in ipsa hora tranquillitas tam magna, ut omnes qui in navi erant mirarentur. Revertentes vero Coloniam denarios reddiderunt, pellem beato Andreae gratis3560 offerentes, collati non immemores beneficii.

Notes:
  • 3558 ABCP gignit.
  • 3559 B cum vera fide.
  • 3560 B reverenter.
Indexed exemplum: TE018895
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para