Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LIX De Gerardo milite quem diabolus de ecclesia sancti Thomae in India in momento transtulit in terram suam.

In villa quae dicitur Holenbach, miles quidam habitavit nomine Gerardus. Huius nepotes adhuc vivunt, et vix aliquis in eadem reperitur villa quem lateat miraculum quod de illo dicturus sum. Hic sanctum Thomam Apostolum3566 tam ardenter diligebat, tam specialiter prae ceteris sanctis honorabat, ut nulli pauperi in illius nomine petenti eleemosynam negaret. Multa praeterea privata3567 servitia, ut sunt orationes, ieiunia et missarum celebrationes, illi impendere consuevit. Die quadam Deo permittente omnium bonorum inimicus diabolus ante ostium militis pulsans, sub forma et habitu peregrini, in nomine sancti Thomae hospitium petivit. Quo sub omni festinatione intromisso, cum esset frigus, et ille se algere simularet, Gerardus cappam suam furratam3568 bonam satis, qua se tegeret iens cubitum, transmisit. Mane vero cum is qui peregrinus videbatur, non appareret, et cappa quaesita non fuisset inventa, uxor marito irata ait: Saepe ab huiusmodi trutanis illusus estis, et adhuc a superstitionibus vestris non cessatis. Cui ille tranquillo animo respondit: Noli turbari, bene restituet nobis hoc damnum sanctus Thomas. Haec egit diabolus ut militem per damnum cappae ad impatientiam provocaret, et Apostoli dilectionem in eius corde extingueret. -[f° 132]- Sed militi cessit ad gloriam, quod diabolus praeparaverat ad ruinam, et inde ille amplius est accensus, unde iste confusus est ac punitus3569. Nam parvo emerso3570 tempore Gerardus limina beati Thomae adire volens, cum esset in procinctu positus, circulum3571 aureum in oculis uxoris in duas partes dividens, easque coram illa coniungens, unam illi dedit et alteram sibi reservavit, dicens: Huic signo credere debes. Rogo etiam ut quinque annis reditum meum exspectes, quibus expletis nubas cui volueris. Et promisit ei. Qui via vadens longissima, tandem cum magnis expensis maximisque laboribus pervenit ad civitatem sancti Thomae Apostoli. In qua a civibus officiosissime est salutatus, et cum tanta caritate susceptus, ac si unus illorum esset eisque notissimus. Gratiam eandem aseribens beato Apostolo, oratorium eius intravit et oravit, se, uxorem, et omnia ad se pertinentia illi commendans. Post haec3572 termini sui reminiscens, et in eodem die quinquennium completum considerans, ingemuit et ait: Heu modo uxor mea viro alteri nubet. Impedierat Deus iter eius propter hoc quod sequitur. Qui cum tristis circumspiceret, vidit praedictum daemonem in cappa sua deambulantem. Et ait daemon: Cognoscis me Gerarde? Non, inquit, te cognosco, sed cappam. Respondit ille: Ego sum qui in nomine Apostoli hospitium a te petivi, et cappam tibi tuli3573, pro qua et valde punitus sum. Et adiecit: Ego sum diabolus, et praeceptum est mihi, ut antequam homines cubitum vadant, in domum tuam te transferam, eo quod uxor tua alteri viro nupserit, et iam in nuptiis cum illo sedeat. Tollens3574 eum, in parte diei ab India in Theutoniam, ab ortu solis in eius occasum transvexit, et circa crepusculum in curia propria illum sine laesione deposuit. Qui domum suam sicut barbarus intrans, cum uxorem propriam cum sponso suo vidisset comedentem, propius accessit, eaque aspiciente partem circuli in scyphum mittens abcessit. Quod ubi illa vidit, mox extraxit, et partem sibi dimissam adiungens, cognovit eum suum esse maritum. Statim3575 exiliens in amplexus eius ruit, virum suum Gerardum illum3576 esse proclamans, sponso3577 valedicens. Quem tamen Gerardus illa nocte pro honestate secum reti- -[f° 133]- nuit. Ecce tam in hoc quam in praedicto miraculo satis perpenditur, quantum beati Apostoli diligentes se diligant atque glorificent.
NOVICIUS: Non miror si diligentes se diligunt, cum supra dictum sit de sancto Andrea quod etiam se contemnenti feminae ad diligendum ingesserit.
MONACHUS: Sicut supra ostensum est de sancto Johanne Baptista, sicut Apostoli diligentibus se praemium impendunt, ita suos contemptores quandoque puniunt.
NOVICIUS: Da exemplum.
MONACHUS: Prius de sancto Bartholomaeo3578 praemittam unum miraculum, deinde hoc3579 quod petis subiungam exemplum.

Notes:
  • 3566 Apostolum om C.
  • 3567 C add bona.
  • 3568 id est, pellitam. C foratam.
  • 3569 ACDP compunctus.
  • 3570 ADP emenso.
  • 3571 B anulum; sic et infra.
  • 3572 BC hoc.
  • 3573 D abstuli.
  • 3574 D tollensque, C tollens igitur.
  • 3575 BP statimque.
  • 3576 illum om BC.
  • 3577 C sponso suo.
  • 3578 BC Bertholomaeo.
  • 3579 hoc add ACD.
Indexed exemplum: TE018897
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para