Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM VI De Priore qui vidit stellam in nocte Dominicae Nativitatis super cantantes.

Alteri cuidam sacerdoti supradictae domus, tunc Priori existenti3296, Dominus sub alio typo nativitatis suae mysterium ostendit. Cum in quarta Dominica Adventus cantor responsorium: Intuemini quantus sit iste qui ingreditur ad salvandas gentes, inciperet, et pars conventus ad librum stans, inceptum perficeret, in choro Abbatis super formam, cui cantantes innitebantur3297, circulum lucidum vidit, et in circulo stellam clarissimam radiantem. Et mox intellexit, sicut intelligere debuit, quod stella eadem designaret Christum; circulus vero lucidus orbem terrarum illius adventu illuminatum. Se stellam esse testatur in Apocalypsi dicens: Ego sum radix et genus David, stella splendida et matutina3298 . Et in sancto Evangelio se appellat lucem mundi3299. Haec de Christi nativitate tibi dicta sufficiant. Sciasque me hanc visionem ab eius ore audivisse, qui eam videre meruit. Porro quam gloriosa visio cuidam sacerdotum nostrorum in Christi Nativitate de Christo sit ostensa, audies in distinctione sequenti3300.
NOVICIUS: Precor ut gradatim ascendas de festivitate ad festivitatem, et de infantia ad iuventutem nostri Salvatoris.
MONACHUS: Sic faciam, visiones quas in illis et de illo factas novi tibi recitando.

Notes:
  • 3296 ACDP Priore existente.
  • 3297 ABDP innitebant.
  • 3298 Apoc. 22, 16.
  • 3299 Johan. 8, 12.
  • 3300 cap. 2.
Indexed exemplum: TE018800
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para