Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXIII De Karolo cive qui lapides ad fundamenta ecclesiae eorundem Apostolorum obtulit.

In Colonia burgensis quidam erat, homo dives ac potens, Karolus nomine, pater domini Karoli Abbatis quandoque Vilariensis. Hic cum audisset, quia Apostoli indicaturi essent orbem3593, cogitavit intra se dicens: Peccatum grave est, et lapides anchorarei3594 valde sunt ponderosi. Emam igitur lapides tales ad futuram fabricam sanctorum Apostolorum, ut cum in die iudicii opera mea bona, nec non et mala posita fuerint in statera, Apostoli qui indices erunt, lapides istos lanci opera mea bona continenti immittent3595, et mox praeponderabunt3596. Emit ergo navim plenam lapidibus, quos per currus portari, et iuxta Apostolorum ecclesiam3597 deponi fecit. Quem cum canonici interrogassent, quid sibi vellet per lapides illos ; respondit: Aliqua dierum renovanda est ecclesia ista, et tunc erunt vobis necessarii. Non multo post cum ecclesia3598 extenderetur, occasione ut puto eorundem lapidum, in fundamento positi sunt. Haec de Apostolorum visionibus dicta sint. Nunc aliqua tibi dicam de martyribus.
NOVICIUS: Quid faciat martyres, quare martyres dicantur, vel quot sint genera martyrii, prius mihi edicas.
MONACHUS: Facilis horum solutio est.

-[f° 136]-

Notes:
  • 3593 orbem add B. Act. 17, 31.
  • 3594 C anchorarii. Ancora sive ancon est lapidum species.
  • 3595 conf. incurrent et praecidentur IV, 1. 50.
  • 3596 ACDP praeponderabit.
  • 3597 CP ecclesiam Apostolorum, B ecclesiam sanctorum Apostolorum.
  • 3598 B eadem ecclesia.
Indexed exemplum: TE018901
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para