Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXVI.3604 De sanctis ante Alkazer in aere visis, quos Christiani adepti sunt victoriam.

Anno gratiae millesimo ducentesimo decimo septimo, cruce signati ex tota Alemannia ac Frisia cum trecentis fere navibus circa Idus Julii intraverunt portum Ulixisbonae. In quo dum per aliquot dies morarentur, plures naves illic exspectantes, ad petitionem Severi3605 Episcopi iam dictae civitatis, et Episcopi Eborensis3606, nec non et Templariorum atque Hospitalariorum, castrum Sarracenorum nomine Alkazer3607, id est omnium carcer, obsederunt. Sexta vero feria post Nativitatem beatae Dei Genitricis Mariae congregati sunt contra eos quatuor Sarracenorum Reges3608, habentes in exercitu suo ad centum millia pugnatorum. Quibus Christiani numero minores, sed fide maiores, sanctum Jacobum, beatumque Vincentium regionis illius patronum, et alios si quos poterant sanctos invocantes, hostibus occurrerunt. In primo vero congressu unus Regum cecidit3609; interfectorum non erat numerus; plurimi captivati sunt. Qui cum per exercitum ducerentur, quaerebant a Christianis3610 signa victorum, asserentes candidissimam aciem cruces rubeas in pectore gerentes, suorum multitudinem in fugam convertisse. Insuper et3611 galeae quas per mare contra Christianos conduxerant, coelestis illius visionis terrore sunt fugatae. Quod peregrini audientes, gratias egerunt Christo, qui martyrum suorum auxilia3612 eis destinare dignatus est de coelo. Haec mihi relata sunt ab his qui certamini interfuerunt, et ex ore Sarracenorum quae dicta sunt audierunt.
NOVICIUS: Estne peccatum, cum martyrum relequiis ire ad exquisita3613 naturae?
MONACHUS: Peccatum est, si gestantes illas non excusaverit necessitas. Sancti non abhorrent foetorem naturae, sed culpae.

-[f° 138]-

Notes:
  • 3604 Homil. I. p. 119. Vide etiam Schäfer Histor. Lusit. I. p. 137 - 140.
  • 3605 Sociro vocatur apud Lusitanos; pro quo Poeta, in errorem inductus Chronicis, posuit Episcopum Matheus, Lusiad. VIII, 24.
  • 3606 Ebora, Evora.
  • 3607 Alcacer do Sal. B Alkas.
  • 3608 hoc est, praefecti urbium Sevilla, Cordova, Jaen et Badajoz.
  • 3609 C cecidit et.
  • 3610 P ducerentur a Christianis quaerebant.
  • 3611 et add D.
  • 3612 B signa et auxilia.
  • 3613 C requisita.
Indexed exemplum: TE018903
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para