Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXIX Quare beatus Thomas Cantuariensis plus ceteris martyribus miraculis choruscet.

Beatus vero Thomas Episcopus Cantuariensis qui nostris temporibus pro ecclesiae libertate usque ad mortem dimicavit, nullis miraculis in suis persecutionibus choruscavit, satisque de illo post occisionem disputatum est. Quidam dixerunt eum damnatum ut regni proditorem; alii martyrem uti ecclesiae defensorem. Eadem quaestio Parisiis inter magistros ventilata est. Nam magister Rugerus iuravit illum dignum fuisse morte, et si non tali, beati viri constantiam iudicans contumaciam. Econtra magister Petrus Cantor iuravit eum esse martyrem Deo dignum, utpote pro libertate ecclesiae trucidatum. Quorum quaestionem Christus solvit, cum multis et magnis illum signis glorificavit. Non ideo tamen Apostolis sive aliis magnis martyribus in meritis praeferendus est, qui tanta et tam crebra miracula post mortem fecisse non leguntur. Simile habes de sancto Annone Coloniensi Archi- -[f° 140]- episcopo. Cui eum post mortem multi detraherent, dicentes eum ecclesiarum fuisse demembratorem3628, et civium suorum excaecatorem, Dominus Deus in translatione illius, quantae sanctitatis esset, signis plurimis ostendit.
NOVICIUS: Probabile est quod dicis; sed aliud est quod me movet. Saepe contingit ut pro reliquiis sanctorum aliae res habeantur, et pro veris falsa venerentur. Videntur tibi huiusmodi veneratores peccare an mereri?
MONACHUS: Meo iudicio ignorantia in talibus excusat culpam; pietas meretur gratiam. Hoc verum esse certum est, quia quandoque Dominus per falsas reliquias ad honorem sanctorum quibus ascribuntur, et fide3629 honorantibus illas3630 miracula operatur. Verbi gratia3631.

Notes:
  • 3628 BP dimembratorem.
  • 3629 BC fidem.
  • 3630 ABCP illos.
  • 3631 AD causa.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para