Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXX De freno per quod multa fiebant miracula, cum eiusdem martyris esse putaretur et non esset.

Miles quidam praedictum martyrem beatum Thomam Cantuariensem ardentissime diligens, si aliquid de illius posset habere reliquiis circumquaque investigavit. Hoc cum audisset quidam dolosus sacerdos in cuius domo hospitabatur, ait illi: Ego frenum quo diu usus est beatus Thomas penes me habeo, et saepe virtutes eius expertes sum. Quod miles audiens, et ita esse putans, sacerdoti pecuniam postulatam laetus obtulit, et frenum cum multa devotione recepit. Deus vero cui nihil est impossibile, fidem militis remunerare volens, ad honorem sui martyris multa per idem frenum facere dignatus est miracula. Quod miles considerans, in honore martyris ecclesiam condidit, loco reliquiarum frenum sacerdotis pessimi in ea reponens. Ille sit finis de visionibus martyrum, quia compendio uti volens, ad ordinem festino confessorum.
NOVICIUS: Qui sint confessores, et quare sic dicti, mihi edicito; postea visiones subiungas.

-[f° 141]-

Indexed exemplum: TE018906
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para