Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXI De Confessoribus.


MONACHUS: Ad ordinem confessorum pertinent Pontifices, Abbates, clerici, monachi, nec non et laici religiosi religiose viventes, Christumque3632 vita et ore confitentes, et sine sanguinis sui effusione ad eum quem confessi sunt, migrantes. Tempore persecutionis omnes Christiani confessores dicti sunt, Christum in suis tribulationibus corde et ore confitentes, maxime tamen hi qui pro illo passi sunt. Qui postea anthonomastice dicti sunt martyres, et nomen confessorum specificatum est maxime ad sacerdotes Domini, peccatorum confessiones recipientes, quibus data est a Domino potestas ligandi atque solvendi.
NOVICIUS: Qui tibi videntur maiores, martyres an confessores?
MONACHUS: Quaestio haec solvenda est secundum excessus et excedentia. Licet ordo martyrum ordinem confessorum praecellat dignitate, quidam tamen confessores quibusdam martyribus merito longe sunt superiores. Unde habes in hymno:

Plus currit in certamine Confessor iste sustinens, Quam martyr ictum sufferens, Mucrone fundens sanguinem.

Ecce exemplum. Certum est ordinem Episcoporum digniorem esse ordine3633 Abbatum, attamen quidam Abbates regales quibusdam Episcopis gloria et honore maiores sunt.
NOVICIUS: Consentio3634.
MONACHUS: Quanta sit in visionibus beatorum confessorum consolatio, paucis tibi3635 explicabo.

Notes:
  • 3632 ACDP religiosi, Christum.
  • 3633 AD ordini.
  • 3634 BC regulares.
  • 3635 B paucis exemplis, D paucis sub exemplis tibi.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para