Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXIII De fure quem idem confessor a patibulo liberavit.

Nondum duo anni sunt elapsi, quod in villa quadam iuxta Coloniam, sicut nuper illic audivi cum praeterirem, loco furis quidam deprehensus est. Utrum esset reus vel innocens, mihi dici non potuit. Quo morti adiudicato3638, et laqueo collo eius iniecto, in patibulo appendissent, ille nullum dolorem sustinens, eum iam mortuus aestimaretur, dura voce clamavit: Invanum laboratis3639, non poteritis me strangulare, sanctus3640 Episcopus dominus meus Nycholaus mihi assistit. En video illum. Quod multi audientes, et ita esse experimento cognoscentes, putantes eum innocentem, ob honorem sancti Nycholai depositum abire permiserunt. Qui Bruwilre ad memoriam sui liberatoris currens, gratias egit, se a suspendio illius meritis absolutum proclamans.
NOVICIUS: Audivi ab infantia3641 quod sanctus Nycholaus omnes Episcopos misericordia praecellat.
MONACHUS: Tantae pietatis est et misericordiae, ut et malos a morte sicut dictum est saepe liberet, et bonos mori desideret. Illos, ut emendentur; istos, ut aeterna beatitudine fruantur. Revera dissolvi et esse cum Christo, multo melius est. Et beati sunt mortui qui in Domino moriuntur3642 .

Notes:
  • 3638 ACDP Quem cum morti adiudicatum.
  • 3639 D laborastis.
  • 3640 B sanctus enim.
  • 3641 B infantia mea.
  • 3642 Philipp. 1, 23. Apoc. 14, 13.
Indexed exemplum: TE018908
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para