Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXV De puero opilione cui sanctus Nycholaus mortem suam praedixit.

In villa quae Leiglinge vocatur et circa duo milliaria distat a Colonia, ante hoc septennium contigit quod dicturus sum. Puer quidam simplex cuiusdam matronae illic pecora pavit. Hic beatum Nycholaum in tantum diligebat, ut singulis diebus medietatem panis sui in honore illius pauperibus erogaret. Orationibus etiam assiduis misericordiam eius interpellabat. Cuius devotis obsequiis beatus Pontifex delectatus, die quadam ei in agro apparens, in forma et habitu venerandi senis, ait: Puer bone, mina gregem domum. Cui cum ille responderet: Domine adhuc nimis est mane, si hoc facerem, domina mea increparet me; subiunxit sanctus: Fac quod dixi, quia hodie ante solis occubitum3645 morieris. Ad quod verbum3646 puer territus, cum interrogaret eum, domine quis es? respondit ille: Ego sum Nycholaus Episcopus, quem semper exoras, et cui prandiola tua dividere consuevisti; modo veni remunerare te. Vade ergo ad hospitium tuum, -[f° 144]- et accipe corpus Domini, et praepara te, quia hodie ut dixi morieris. Sicque disparuit. Cumque puer cum ovibus reversus fuisset, et domina eius cum3647 interrogasset, quare tam mature3648 venisset, respondit: Necessitas compulit me, quia ante noctem moriturus sum. Et illa: Deliras. Reduc ergo gregem ad pastum, quia non morieris. Qui statim in lectum3649 suum se reclinans, cum sacerdotem petivisset, et ille venisset, ait ei matrona: Timeo puerum istum aliquid fantasiae vidisse, investigate ab eo diligenter, quid viderit, quid habeat, vel quare talia loquatur. Quod cum fecisset sacerdos, puer ei visionem per ordinem recitavit. De cuius manibus cum communicasset, hora praedicta exspiravit. Ecce in his duobus pueris cognoscere poteris pietatem sancti Pontificis. Scholarem consilio sancti Paterniani distulit spe vitae melioris; pastorem hunc fidelem secum duxit ad pascua aeternae viriditatis.
NOVICIUS: Quia sanctus Nycholaus crebrius ceteris3650 Pontificibus in ecclesiis tam in sculpturis quam in picturis repraesentatur, vellem si esse posset aliquam videre imaginera faciei illius simillimam, per quam memoria eius menti meae tenacius imprimeretur.
MONACHUS: Ostendam tibi quandam mirifici operis yconam, quae ab eo qui sanctum Nycholaum in carne vidit fertur formata, et ad illius similitudinem depicta.

Notes:
  • 3645 B occasum.
  • 3646 verbum add B.
  • 3647 eum add ABC.
  • 3648 CP mane.
  • 3649 BC lectulum.
  • 3650 CP aliis.
Indexed exemplum: TE018910
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para