Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXVI De tabula sancti Nycholai apud Porcetum.

In Porceto monasterio quod iuxta Aquisgrani situm est, tabula cubitalis est, imaginem beati Pontificis Nycholai ab umbelico et sursum in se repraesentans, quam beatus Gregorius Regis Graeciae filius et coenobii eiusdem primus Abbas atque fundator, illuc advexit. Dicitur eadem fuisse ycona, quam barbarus, sicut in Miraculis sancti Nycholai legitur, tulit, et ad custodiam sui theolonei3651 posuit, cuius occasione ad fidem conversus est, cum sua perdidisset, et caesa imagine eadem recepisset. Plurimae per eam virtutes factae sunt, maxime in praegnantibus. Tempore quodam cum ad domum cuiusdam honestae matronae in partu laborantis fuisset deportata, et contra eam ad parietem suspensa, ea hora qua partum -[f° 145]- edidit, ne parientem quasi attenderet, cunctis qui aderant intuentibus tabula se vertit. Est autem eiusdem imaginis facies oblonga, et exesa, multae gravitatis et reverentiae. In fronte calvities, capilli tam capitis quam barbae candidae canifici. Nuper vero monachis cedentibus3652, sanctimoniales ordinis nostri cum tabula locum receperunt.
NOVICIUS: Satis me aedificat humilitas beati huius confessoris, qui se superius cibatum gloriatur in pane pauperis pastoris.
MONACHUS : Quis maior Christo qui in iudicio dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare3653? Nullus. Quantum vero Christo eiusque beatis confessoribus eleemosyna placent, vel quam valenter his qui faciunt illam, in periculis succurrant, ex sequenti visione demonstrabitur.

Notes:
  • 3651 ACDP thelonei.
  • 3652 B recedentibus.
  • 3653 Matth. 25, 35.
Indexed exemplum: TE018911
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para