Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXVIII De Gerardo3664 Abbate Claraevallis cui sanctus Eucharius cum sociis apparuit.

Bonae memoriae dominus Gerardus3665 Abbas Claraevallis qui nostris temporibus fuit, cum tempore quodam visitandi gratia pergeret ad Claustrum, et apud religiosos fratres sancti Mathiae hospitaretur, eadem nocte dictis matutinis ecclesiae criptam solus intravit, et ad sepulchra sanctorum Eucharii, Valerii, atque Materni, qui Treverorum primi erant -[f° 147]- Episcopi, et nostrarum regionum Apostoli, devote satis oravit. Maxime tamen petivit sibi revelari divinitus, utrum magis expediret3666 in officio abbatiae manere, vel illam resignare. Cui gloriosi illi tres praesules in multo splendore simul apparentes dixerunt: Frater3667, nequaquam officium tuum resignes, quia in brevi cum palma martyrii ad nos pervenies. Sicque disparuerunt. Mane cum esset profecturus, Praepositus sancti Symeonis eum, ut secum in reditu hospitari dignaretur rogavit. Quod et promisit. Cumque completa visitatione rediret Treverim, de promissione satis eum poenituit, volens iterum orare ubi prius, quaedam neglecta in prima visione3668 sperans sibi denuo esse revelanda.
NOVICIUS: Quae fuerunt illa?
MONACHUS: Ubi anima sancti Materni fuisset infra illos triginta3669 dies quibus sepultus fuerat. Quid plura ? Promissi sui memor, in domo Praepositi se recepit3670, et sicut ipse procuraverat, in ipsa nocte solito maturius surgens et matutinas decantans, monachis relictis, et converso assumpto, ad ecclesiam sancti Eucharii perrexit, criptam intravit, et oravit. Ubi sub forma prioris visionis praefatos Pontifices videre meruit. Ad quem sanctus Eucharius: Novi ad quid3671 veneris. Ecce Maternus, interroga eum. Quod cum fecisset, respondit ille: Anima mea per illos triginta dies fuit in paradiso. Et quia sciebat se ad corpus esse reversuram, mercede sibi in coelestibus praeparata frui non potuit. Mane ergo in officio tuo, quia per palmam martyrii cito nobis sociaberis. Quod ita factum est. Nam3672 a quodam misero propter zelum ordinis latenter interfectus est. Deinde beatus Pontifex adiunxit: Existente me in paradiso, nil actum est in mundo quod non viderim. Vides quanta sit potentia electae animae a corpore exutae? Si tanta vidit in terrestri paradiso, quanta putas videt quando fruitur Deo?
NOVICIUS: Non ambigo quin omnia tunc sciat et videat. Si sanctus Benedictus adhuc existens corruptibilis ex beneficio unius animae coelos penetrantis, totum mundum vidit sub uno radio solis ante oculos suos collectum3673, non mirum si -[f° 148]- anima Deo unita contemplatur omnia.
MONACHUS: Bene sentis; et hic de confessoribus sit finis. De visionibus vero quarundam virginum aliqua tibi referam; prius tamen de ipso ordine virginali te expediam.

Notes:
  • 3664 ABCD Geraldo.
  • 3665 B Geraldus.
  • 3666 B expediret eum.
  • 3667 C fili.
  • 3668 ACDP visitatione.
  • 3669 CP quadraginta; sic et infra.
  • 3670 C recepi fecit.
  • 3671 AP quod.
  • 3672 C nam e t.
  • 3673 Gregor. Dial. II, 35: « Omnis etiam mundus velut sub uno solis radio collectus, ante oculos eius adductus est. Qui venerabilis pater dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis in figeret, vidit Germani Capuani Episcopi animam in sphaera ignea ab angelis in coelum ferri. »
Indexed exemplum: TE018913
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para