Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXIX De Virginibus.

Tanta est gloria virginalis ut angelis comparetur, quia qui non nubent3674 neque nubentur, erunt sicut angeli Dei3675 . Hinc est quod in tabernaculo foederis tertio operimento quod erat de pellibus rubricatis, quartum fuerat superpositum de pellibus iacinctinis3676. Per pelles rubricatas designatur martyrium, quod est consummatio omnium virtutum; per iacinctinas quae aerei sunt coloris, virginitas, quae ut quidam dicunt, supra omnem virtutem est, et angelicam redolet conversationem. Virgines sequuntur agnum quocunque ierit3677 utroque pede, id est integritate mentis et corporis.
NOVICIUS: Ergo virgines continentibus et coniugatis maiores sunt?
MONACHUS: Maiores sunt, si compares statum ad statum, quia dignior est ordo virginum, quam ordo coniugatorum. Attamen in ordine coniugatorum vel viduarum, muni sunt multis virginibus in merito multo maiores, quia penes carnis integritatem quae virtus non est, quam etiam infideles habent, merlitum non consistit, sed penes caritatem. Quis ergo audeat aliquas virgines etiam sanctissimas, Patriarchis, Prophetis et Apostolis, qui coiugati erant pene omnes, anteferre?
NOVICIUS: Quid ergo est quod sancti in tantum commendant virginitatem?
MONACHUS: Ut ostendant quantum Deo placeat castitas. Haec in virginibus vocatur virginitas sive continentia virginalis; in coniugibus pudicitia coniugalis; in viduis continentia vidualis. Unde de eodem semine quod de manu seminantis cecidit in terram bonam, aliud fecit fructum tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum3678. Primus debetur coniugatis, secundus viduis et continentibus, tertius virginibus. Et est saepe in praemio tricesimus maior centesimo, et hoc propter intensionem caritatis. Hinc est quod beatam Mariam Magdalenam Ecclesia in letaniis ante- -[f° 149]- posuit virginibus, ne illis propter ruinam inferior videatur. Noveris tamen melius esse continere quam nubere, quia Christus qui sapientissimus est, virginitatem elegit; et studium servandae virginitatis pro Christo, caritatis virtutem plurimum intendit. Quam sint iocundae, quam salutiferae visiones sanctartun virginum, sequentia declarabunt.

Notes:
  • 3674 AD nubunt.
  • 3675 Matth. 22, 30.
  • 3676 Exod. 26, 14.
  • 3677 Apoc. 14, 4.
  • 3678 Matth. 13, 5.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para