Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXIV De osse sanctae Katherinae quod oleum stillavit.

Retulit nobis dominus Henricus Abbas de Scimenu, quod de osse eius dum nobis de eodem particulam frangeret, gutta olei erupit3682. Quam ne super terram caderet, vix retinuit. Sed quid dicam de gutta, cum eius sacra tumba3683, sicut hi qui in instanti de Syna venerunt testantur, oleo sit repleta? Viderunt enim caput eius cum capillis et ossibus natare in oleo. De quo cum a monachis loci diversa vascula sacri liquoris reciperent, tam nobis quam ceteris religiosis revertentes eadem pro benedictione diviserunt.
NOVICIUS: Vellem nunc aliquas de nostris virginibus, scilicet undecim millibus audire visiones, quae nos ad ampliorem illarum incitarent venerationem.
MONACHUS: Referam tibi quaedam quae habentibus earum reliquias, terrori sint si circa illas fuerint negligentes, consolationi autem si habitas venerentur.

Notes:
  • 3682 B eruperit.
  • 3683 C theca.
Indexed exemplum: TE018918
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para