Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXV De duabus sacris3684 virginibus quae de Folcoldesrode reversae sunt Coloniam.

In Folcoldesrode3685 domo ordinis Cisterciensis quae in Thuringia sita est, Abbas quidam ante annos paucos defunctus est, qui circa sanctorum reliquias satis exstiterat devotus. Unde et Dominus huiusmodi ei visionem ostendere dignatus est. Nocte quadam in somnis Coloniam in ecclesiam sanctarum undecim millium virginum se transpositum vidit, ubi extra eius septa iuxta quendam murum duo3686 virginale corpora sepulta intellexit3687. Mox Coloniam pergens et locum revelatum ex cunctis3688 indiciis cognoscens, Abbatissam adiit, visum exposuit, et ut sibi quaerere liceret quas viderat petivit, et -[f° 152]- obtinuit. Ostensus est ei quidam nomine Ulricus, cui cousuetudo erat earundem sacrarum martyrum corpora effodere. Conductus vero ab Abbate, cum in loco denominato duos reperisset sarcofogos3689, et uno aperto inter ossa sacra pectinem pulcherrimum vidisset, concupivit et tulit, eumque cyrothecae suae immissum, in sinum proiecit. A quo cum impediretur in fodiendo, eum extraxit, super fossam illum ponens in loco eminenti. Superveniens quaedam ex sororibus, tam curialitate3690 quam sanctitate pectinis delectata, secrete tulit et abiit. Corporibus vero effossis et in scrinio decenter compositis, cum mane Abbas eum eis proficisci proposuisset, eadem nocte in forma et habitu virginali illi in somnis apparentes dixerunt: Tecum ire non possumus. Quibus cum respondisset, quare dilectissimae dominae? subiunxit una: Quia pectinem meum perdidi, quem3691 mihi mater mea dedit cum de patria mea egrederer. Et ille: Quis habet illum domina mea? Respondit: Quando Ulricus sepulchrum meum aperuit, et vidisset illum, cyrothecae suae imposuit, cum qua abscondit illum in sinu suo. Quem cum extractum super marginem3692 fossae posuisset, superveniens quaedam sanctimonialis Friderunis3693 nomine, furata est illum. Mane ad Abatissam veniens ait: Quod est nomen hominis, qui virgines has effodit? Respondit, Ulricus. Et adiecit : Est hic aliqua domina quae vocetur Friderunis? Respondente ea, etiam; sublecit : Peto, ut uterque vocetur. Quod cum factum esset, ait Ulrico: Quando corpora sacra effodisti, pectinem ibi invenisti, cetera quae supra dicta sunt adiungens. Respondente illo, domine verum est; conversus ad Friderunam3694 dixit: Et vos domina tulistis illum. Qua confitente, subintulit: Rogo ut restituatis pectinem, quia sine illo mecum ire renuunt. Quem cum celerius retulisset, et ab Abbate in scrinio positus fuisset, ad monasterium suum illas devexit, in quo cum multa gloria sunt susceptae, et in loco honesto locatae. In magna ibi fuerant veneratione, sed hoc quamdiu vixit Abbas ille cui se revelaverant. Tempore schismatis quod erat inter Ottonem et Philippum Reges Romanorum, cum diversa bella occuparent Thuringiam, timore illorum eadem sacra corpora cum ceteris reliquiis -[f° 153]- et ornamentis deportata sunt super quandam testudinem3695, locum secretum satis. Pace terrae reddita, cum singula locis suis restituerentur, scrinium cum virginibus neglectum est in tam dicta testudine. Unde indignantes, duabus vicibus thecam suam terribiliter concusserunt, ita ut ab omnibus posset audiri. Bis etiam sacristae in somnis apparuerunt, dicentes, quod recedere vellent de loco in quo ita haberentur contemptui. Quae cum non proficerent neque concussionibus neque revelationibus, in quadam nocte sollemni infra matutinas ante gradum presbyterii stantes, et in habitu decentissimo omnibus apparentes, primum inclinaverunt versus altare, deinde more eorum qui in via sunt dirigendi se vertentes, Abbati et omnibus inclinantes, per quoddam ostium quod pene semper clausum3696 erat exierunt. Quis licet3697 omnes vidissent, aestimabant tamen singuli se illas singulariter vidisse. Dictis matutinis unus monachorum ducto seorsum Abbate confessus est se ante gradum hora et modo praedicto duas3698 speciosissimas vidisse virgines. Cui cum respondisset : Et ego vidi; venerunt alii, et responsum est eis3699 simile. Cumque deprehendisset quod ab omnibus visae fuissent, coepit cum3700 omnibus quaestionari quaenam essent, vel quae causa foret illius visionis. Cui cum diversi diversa responderent, ait unus, divinitus ut puto inspiratus: Puto eas fuisse sacras illas virgines, quae de Colonia nobis allatae, tanto tempore supra3701 testudinem talem a nobis neglectae sunt. Statim accedentes ad scrinium, cum nihil in eo reperissent, territi Abbatem miserunt Coloniam ut illas reduceret. Venions vero Coloniam cum Abbatissae et conventui rem per ordinem recitasset, atque easdem virgines in locis unde sublatae3702 fuerant, reperissent, Abbati ut sibi redderentur3703 supplicanti, totus conventus respondit: Beneveniant nobis dilectissimae domicellae nostrae, beneveniant. Certe, ex quo vobiscum esse noluerunt, non eas illuc remittemus. Datumque est ei caput cuiusdam alterius virginis, cum quo tristis3704 repedavit. Adhuc puto eandem Friderunam vivere, et vix aliqua soror est in eadem ecclesia, quam tam iocunda lateat historia.

-[f° 154]-

Notes:
  • 3684 corr C de tribus sacris, P de sacris tribus.
  • 3685 Volckenrode abbatia Dioecesis Moguatinae, tribus fere milliariis ab oppido Mühlhausen disiuncta, fundata est ab Helinburge Comitissa de Gleichen anno 1131.
  • 3686 CDP et corr A tria.
  • 3687 post intellexit in P leguntur haec verba : quorum nomina sent Theumeta, Eleumata, Christancia; in CD quarum nomina sunt Theumata et (et om C) Eleumata et Seucia; in A autem ab alia manu ad marginem scripta sunt haec: quarum nomina sunt Theumata, Eleumata, Sentia.
  • 3688 B certis.
  • 3689 A sarchofogos, B sarcofagos, CP sarcophagos.
  • 3690 C curiositate.
  • 3691 A quod.
  • 3692 B merginem.
  • 3693 B Friderina, C Friderundis, P Friderindis.
  • 3694 D Friderunem.
  • 3695 Vit. Bernard. I, 4. p. 758: « testudinem quam solemus dicere celaturam. »
  • 3696 ADP pene superclausum.
  • 3697 C cum.
  • 3698 CDP et corr A tres.
  • 3699 B et dictum est ab eis.
  • 3700 D ab.
  • 3701 P super.
  • 3702 B receptae.
  • 3703 D restituerentur.
  • 3704 B et tristis.
Indexed exemplum: TE018920, TE018919
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para