Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM LXXXVII De Viatore qui de earum reliquiis miraculose obtinuit.

Homo quidam religiosus de ordine Viatorum, cum apud quandam matronam Tuyciensem hospitaretur, conquestus est illi quod decem annis laborasset pro reliquiis sanctarum undecim millium virginum, nec aliquid tamen ex eis posset obtinere. Cuius ad hoc cum auxilium implorasset, illa homini compassa ecclesiam earum adiit, sororibus pro eo preces porrigere volens. Cumque ad tumbam unius virginis oraret, genu lapidi superposito qui maximus erat apponens3709, tentavit, quod tamen fieri posse non speravit. Mira pietas sacrarum martyrium. Mox ut imbecillis femina lapidem pressit modicum, ille cessit, adeo ut ea quae intus erant videret. Quae dum nullum adesse conspiceret, manu immissa quantum voluit de ossibus tulit, dans ea viatori. Statimque lapide qui vix a sex viris absque instrumentis moveri poterat, eadem qua prius facilitate revoluto, gratias sanctis agens3710 virginibus, laeta rediit ad sua. Sanctorum animae licet semper vultum contemplentur divinum, habent tamen respectum ad corpora sua, et cum viderint nos devotos3711 circa illa, multum in hoc delectantur.

Notes:
  • 3709 R apponens manum, ut Homil. II, p. 114: « mox ut manus apposuit, lapis virtute divina levatus exiliit. » Sed locus sanissimus est, sicque intelligendus: apponens genu lapidi qui tumbae superpositus erat.
  • 3710 BCD agens sanctis.
  • 3711 B devotos esse.
Indexed exemplum: TE018922
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para