Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM IX De praedicta Richmude quae Dominum vidit in domo pontificis inter persecutores.

Praedicta Richmudis tempore quodam, ut puto Dominicae Passionis, cum de ipsa meditando valde contereretur, mente excedens, mox per spiritum in domum quandam amplam et hyemalem rapta est, in qua Salvatorem stantem vidit nudipedem et quasi captivum, et circa illum multitudinem Judaeorum. Stabat enim demisso vultu, sola tunica indutus, atque discinctus, manibus etiam demissis. Tunica eius flavum videbatur habere colorem. Et sicut ipsa mihi retulit, in diversis angulis domus deni ac duodeni ad instar cyconiarum congregati susurrabant, de morte illius tractantes. Erat enim domus summi pontificis, in qua acta sunt secundum historiam, quae huic ancillae Dei ostensa sunt spiritualiter. Quantum huiusmodi visiones mentes religiosas compungant, visio subsequens ostendit, quae corporalis est.

Indexed exemplum: TE018803
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para