Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XCIII De monacho qui in excessu factus, propriam vidit animam.

Monacho cuidam Deus ostendere volens animae suae puritatem, in excessum mentis illum adduxit. In quo excessu puerum pulcherrimum intra sua viscera contemplatus est. Ad se autem reversus, intellexit eundem fuisse animam suam, Dei munere ab omni labe criminum mundatam. Puer enim a puritate3733 dictus est.
NOVICIUS: Puto quod non sit tutum si homo multis consolationes suas manifestet.
MONACHUS : Per multos labores et tentationes, et hoc secrete, divinae consolationes adipiscuntur, et facillime manifestatae subtrahuntur. Utrumque verum esse, singulis tibi ostendam exemplis.

Notes:
  • 3733 ABD pueritia. Homil. I. p. 97: « Si vis plenus esse sapientia, crescat in te pueritia. Puer a puritate nomen accepit. Qui non fuerit puer, id est purus et mundus, non intrabit in regnum coelorum. » Conf. VII, 52. XII, 37.
Indexed exemplum: TE018928
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para