Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XCIV.3734 De sanctimoniali quae propter defectum unius pictantiae mirifice consolata est.

Cum nuper, hoc anno scilicet, in quadam domo sanctimonialium ordinis nostri, a celleraria per totum conventum -[f° 161]- pictantia3735, id est ova frixa3736 dividerentur, nescio quo casu una ex eis neglecta est. Non tamen arbitror actum casu, sed divino nutu, ut Dei gloria manifestaretur in illa. Patientissime autem defectum illum sustinens, imo neglectam se gratulans, cum Deo gratias referret, summus ille Abbas invisibilem ei pictantiam misit; cuius inenarrabili dulcedine sic repletum est os eius, fauces, viscera et venter, ut nunquam aliquid tale in vita sua sentiret. Dulcedo haec corporalis erat. Porro in mente et in anima, dulcedine spirituali Deus tam copiose visitavit eam, ut diceret Abbati nostro quod omnibus diebus vitae suae pictantiis omnibus carere vellet, dummodo in consimili dulcedine adhuc3737 una tantum vice sibi liceret deliciari. Pro qua idem Abbas noster ad eius petitionem pro gratiarum actione, hymnum, Te Deum laudamus, singulis nobis iniunxit.
NOVICIUS: Si Deus sic excellenter tantillum remunerat in praesenti vita, non ambigo quin magnas tribulationes mirifice remuneret in futuro.
MONACHUS : Quod facile huiusmodi consolationes in praesenti perdantur, ecce exemplum.

Notes:
  • 3734 Homil. III. p. 27.
  • 3735 C pitantia; sic et infra.
  • 3736 B lixa.
  • 3737 Libri: et hoc. Homilia: « dummodo tantum adhuc una vice simili gratia visitari mereretur a Christo. »
Indexed exemplum: TE018929
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para