Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO OCTAVA. DE DIVERSIS VISIONIBUS

CAPITULUM XCV De converso qui dicendo perdidit dulcedinem divinitus concessam.

Conversus quidam in Hemmenrode cum in orationibus suis mellifluam divinitus accepisset dulcedinem, et ob hoc saepe labores suos negligeret, magister suus crebro eum arguit dicens: Frater, certis temporibus est orandum, et certis temporibus laborandum. Ille sicut homo simplex ut increpantem placaret respondit: O magister, si sciretis causam, non mihi imputaretis. Rogo ut detis mihi osculum. Putabat enim quod impressione labiorum eandem sentire posset dulcedinem. Cui mox ut osculum dedit ille, gratiam irrecuperabiliter ut puto perdidit iste. Simile pene habes supra capitulo quadragesimo tertio3738, de converso qui angelum saepe vidit, et dicendo gratiam perdidit. Causas vero subtractionis gratiae in praesenti plures esse, alibi3739 tibi assignavi. Quidam tamen licet aliis sibi divinitus ostensa -[f° 162]- crebro referant, non ob hoc gratiam perdunt, sicut supra dictum est de Henrico converso de3740 Hemmenrode.

Notes:
  • 3738 libri secundo.
  • 3739 supra IV, 30. p. 200.
  • 3740 BCP in.
Indexed exemplum: TE018930
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para