Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM X De musca quae circa corpus Domini in hora sumptionis volitans, mortis poenam solvit.

Anno praeterito cum quidam ex sacerdotibus nostris coram Episcopo Theoderico missam quotidianam de Domina nostra celebraret, in ipsa hora fractionis musca grandis circa et supra calicem volitare coepit ita importune, ut quasi vi velle intrare videretur. Sacerdos tremens ac timens cum manus haberet occupatas, et muscam exsufflaret nec proficeret, Henricum Diaconum qui hora eadem Episcopo pacem porrigebat, tusciendo3815 crebrius advocavit. Tunc illa alacri volatu altius labens, praesumptionis culpam ibi luit; quia post morulam, completa sumptione atque ablutione, intuente sacerdote quem turbaverat, quasi lapillus inter corporale et calicem extincta ruit. Quam Diaconus de altari proiecit.
NOVICIUS: Satis me delectat horum oratio3816.
MONACHUS: Etiam Dominus in simplici pane tanto sacramento assignato quandoque miracula operatur.

Notes:
  • 3815 DP tussiendo.
  • 3816 oratio, ut II, 28. X, 51. Eius loco legitur relatio IX, 38.
Indexed exemplum: TE018934
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para