Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XI De muribus qui hostias non benedictas rodentes litteras non tetigerunt.

Nondum annus ut puto transiit, quod hostiae plures a ministris propter fissuras3817 sive pustulas reprebatae in Eber- -[f° 175]- bacho, in fenestra altari contigua proiectae sunt. Accedentes vero mures omnia quae erant extra circulos devorabant, litteras et quae intus orant in nullo penitus laedebant. Sacrista ista considerans, reputavit pro miraculo.
NOVICIUS: Quid est quaeso quod mures vel vermes in sacramento altaris comederunt?
MONACHUS: Species tantum. In illa Christus videtur et tangitur, et ab indignis iniuriatur. Corpus eius verum quod sub illa latet, glorificatum est. Et quia immortale est, non potest corrumpi; quia splendidum est, non potest a nobis videri; quia subtile est, non potest a nobis palpari. A sacerdote quidam tenetur, sed non tangitur, nisi mediante specie. Species ipsa videtur, tangitur, frangitur, masticatur, satiat, corrumpitur et iniuriatur3818. Quando aliquod3819 horum attribuitur corpori Christi, de specie debes intelligere. Tanta est gloria huius sacramenti, ut non solum bruta in quibus anima motabilis est, sed et insensibilia elementa virtutem illius sentiant. Verbi causa3820.

Notes:
  • 3817 C scissuras.
  • 3818 B minuitur
  • 3819 C quando autem aliquid.
  • 3820 B gratia.
Indexed exemplum: TE018935
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para