Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO NONA. DE SACRAMENTO CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

CAPITULUM XIII Item de corpore Domini quod nave confracta ad reliquas naves natatvit.

Quando in ista magna expeditione naves ex omni parte Alemanniae congregatae mare intraverunt, ob causas diversas praeceptum est sacerdotibus ne in aliqua navi corpus Dominicum servaretur. Quae cum omnes iussis obtemperarent, una sola navis Frisonum obedire noluit, quae citius inobedientiae poenam solvit. Dei siquidem iudicio confracta est, et pixis servans corpus Domini cum ceteris quae in navi erant eiecta. Homines vero aliis navibus subvenientibus liberati sunt: Et ecce vident eminus pixidem in pelago natantem, quae tam celeri motu ad naves festinabat, ut velificare videretur. Quae cum in navim3826 unam recepta fuisset, aliud in ea visum est miraculum. Cum operculum eius3827 esset patulum, nec zona circa nodum firmatum, inter undas illas procellosas nec una quidem guttula intravit. Hermannus Decanus sancti Gereonis in Colonia qui praesens fuit et haec vidit, pro magno miraculo ea solet recitare. Terra etiam3828 in hoc sacramento suum recognoscit auctorem.

Notes:
  • 3826 D navem.
  • 3827 eius om AD.
  • 3828 ACP enim.
Indexed exemplum: TE018937
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para